-
Ad argumentum principale Damasceni: potest exponi de potentia cognitiva naturaliter nobis data per quam ex creaturis possumus cognoscere Deum esse, saltem in rationibus generalibus (subdit ibi qualiter cognoscitur ex creaturis!), vel de cognitione Dei sub rationibus communibus convenientibus sibi et creaturae, quae cognita perfectius et eminentius sunt in Deo quam in aliis. Quod autem non loquatur de cognitione actuali et distincta Dei patet per hoc quod dicit ibi: ((nemo novit eum nisi quantum ipse revelavit)).
-
Ad secundum dico quod Anselmus non dicit istam propositionem esse per se notam, quod apparet, quia non potest inferri ex deductione eius quod ista propositio sit vera nisi ad minus per duos syllogismos, quorum alter erit iste: 'omni non ente ens est maius, summo nihil est maius, ergo summum non est non ens', ex obliquis in secundo secundae; alius syllogismus est iste: 'quod non est non ens est ens, summum non est non ens, ergo etc.' Quomodo autem ratio eius valeat dicetur in sequenti quaestione, argumento sexto, de infinitate probanda.
-
Ad probationem maioris (dico quod maior est falsa quando accipitur 'illud esse per se notum est', tamen maior vera, non tamen per se nota) cum probatur quia 'oppositum praedicati repugnat subiecto', dico quod nec per se evidens est oppositum praedicati repugnare subiecto, nec per se evidens est subiectum habere conceptum simpliciter simplicem vel quod partes illius uniantur in effectu; et ambo ista requiruntur ad hoc quod propositio illa esset per se nota.
-
Ad tertium dico quod 'veritatem in communi esse est per se notum, ergo Deum esse' non sequitur, sed est fallacia consequentis; aliter potest negari maior. Et cum probatur 'si nulla veritas est, nullam veritatem esse verum est', consequentia non valet, quia veritas aut accipitur pro fundamento veritatis in re, aut pro veritate in actu intellectus componente et dividente; sed si nulla veritas est, nec verum est nullam veritatem esse, nec veritate rei, quia nulla res est, nec veritate in intellectu componente et dividente, quia nullus est. Bene tamen sequitur 'si nulla veritas est, ergo non est verum aliquam veritatem esse', sed non sequitur ultra 'ergo verum est aliquam veritatem non esse'; fallacia consequentis, a negativa habente duas causas veritatis ad affirmativam quae est una istarum.
-
Ad ultimum dico quod non dicuntur propositiones per se notae quia extrema habent maiorem necessitatem in se, sive maiorem in re extra intellectum, sed quia extrema ut sunt extrema talis propositionis evidenter ostendunt complexionem esse conformem rationibus terminorum et habitudini eorum, et hoc qualecumque esse termini habeant, sive in re sive in intellectu; evidentia enim huius conformitatis est evidentia veritatis in propositione, quod est propositionem esse per se notam. Nunc autem ista 'omne totum est maius sua parte', vel aliqua consimilis, in quocumque intellectu concipiente terminos nata est habere talem evidentiam ex terminis, quia ex terminis est evidens quod ista complexio est conformis habitudini et rationibus terminorum, qualecumque esse termini habeant; et ideo licet sit minor necessitas terminorum, non sequitur quod sit minor evidentia propositionum.