-
Circa secundam distinctionem quaero primo de his quae pertinent ad unitatem Dei, et primo, utrum in entibus sit aliquid exsistens actu infinitum. Quod non, sic arguitur: Si unum contrariorum esset actu infinitum, nihil sibi contrarium esset in natura; ergo si aliquod bonum sit actu infinitum, nihil mali esset in universo.
-
Respondetur quod maior est vera de contrariis formaliter; sed nihil malum contrariatur Deo formaliter.
-
Contra: sive formaliter sive virtualiter contrarietur, si est infinitum, nihil patitur contrarium sui effectus, quia propter infinitam virtutem destruet omne incompossibile suo effectui. Est ergo maior vera de contrario virtualiter sicut formaliter. Exemplum: si sol esset infinite calidus virtualiter, nihil relinqueret frigidum in universo, sicut nec si esset infinite calidus formaliter.
-
Item, corpus infinitum nullum aliud corpus secum compatitur, igitur nec ens infinitum aliud ens cum eo. Probatio consequentiae, tum quia sicut repugnat dimensio dimensioni, ita videtur actualitas actualitati repugnare; tum quia sicut corpus aliud ab infinito faceret cum illo aliquid maius infinito, ita ens aliud ab infinito videtur facere aliquid maius infinito.
-
Praeterea, quod ita est hic quod non alibi, est finitum respectu ubi, et quod nunc est ita quod non alias, est finitum respectu quando, et sic de singulis. Quod ita agit hoc quod non aliud, est finitum quantum ad actionem, ergo quod est ita hoc aliquid quod non aliud, est finitum secundum entitatem; Deus est summe hoc, quia ex se singularitas; ergo non est infinitus.
-
Item, VIII Physicorum, virtus infinita si esset, moveret in non tempore; nulla virtus potest movere in non tempore, quia si sic, motus esset in instanti; ergo nulla est infinita.
-
Contra: Ibidem Philosophus, VIII Physicorum, probat primum movens esse potentiae infinitae, quia movet motu infinito. Sed haec conclusio non potest intelligi tantum de infinitate durationis, quia propter infinitatem potentiae probat quod non possit esse in magnitudine; non repugnat autem magnitudini, secundum eum, quod in ea sit potentia infinita secundum durationem, sicut poneret de caelo.
-
Item, in Psalmo: Magnus Dominus et laudabilis nimis.
-
Item, Damascenus libro I cap . 4: ((Est pelagus)), etc.