-
Ad rationes in oppositum. Ad primam dico quod est tantum unus ultimus finis in se, tamen ille habet distinctas rationes aliquas quae non sunt formaliter rationes ultimi finis, et ita possibile est frui eo sub ratione ultimi finis non fruendo eo sub illis rationibus.
-
Ad secundam dico quod sicut dictum est in praecedenti quaestione quod per accidens est quod in eodem concurrant ratio efficientis et ratio finis, tamen de facto una est ratio formalis ipsius finis sicut est una ratio formalis ipsius efficientis, sed in illa una ratione potest potentia quietari licet non quietetur in rationibus personalibus quae sunt in illo fine. Ad confirmationem cum dicitur 'non potest una persona causare nisi alia causet, ergo una non potest finire actum fruitionis nisi alia finiat', dico quod non sequitur; bene enim sequitur quod una persona ex natura rei non est finis nisi alia persona sit finis, sed non sequitur de fine actus ut est elicitus a potentia, quia finis actus ut eliciti est ad quem potentia ut eliciens ordinat actum et propter quem elicit ipsum. Sed finis ex natura rei est bonum, ad quod actus ex natura sui natus est ordinari, non quidem in ratione obiecti quod attingatur per actum sed sicut omnes naturae creatae in suo gradu ad finem ultimum ordinantur. Ad auctoritatem Augustini V De Trinitate, patet quod loquitur ibi de facto et de formali ratione eius.
-
Ad ultimum de adoratione dico quod una est adoratio habitualis trium personarum, quia quicumque adorat unam habitualiter, subicit se toti Trinitati; sed non oportet quod actualiter: non enim oportet quod actualiter cogitet de alia persona quando adorat unam, sicut patet de orante unam personam oratione quae non dirigitur actualiter alteri personae, sicut patet de illo hymno Veni, creator Spiritus, et de multis orationibus in Ecclesia constitutis. Unde orationes Ecclesiae frequenter diriguntur Patri, et in fine inducitur Filius, tamquam mediator; ergo dum aliquis refert actualiter intentionem suam ad adorandum Patrem, non oportet quod actualiter tunc cogitet de Filio vel de Spiritu Sancto, quousque post inducat Filium in adoratione vel cogitatione sua, tamquam scilicet mediatorem. Et sicut est eadem adoratio habitualis, non tamen actualis, ita est eadem fruitio habitualis, licet non necessario eadem actualis.