Ad tertium dico quod ly 'in quantum' potest solummodo denotare illud quod sequitur accipi secundum suam rationem formalem, vel, alio modo, ultra hoc potest denotare illud esse rationem formalem inhaerentiae praedicati ad subiectum. Secundo modo accipitur reduplicatio propriissime, quia reduplicatum sive sumatur pro toto se ipso primo sive pro aliquo quod includitur in intellectu eius, accipiendo reduplicationem formaliter semper illud pro quo accipitur, notatur esse formalis ratio inhaerentiae praedicati ad subiectum. Ad propositum ergo dico quod si reduplicatio ista quantum ad utraque ista accipiatur in maiori, ipsa est vera et minor est falsa, si vero pro primo tantum et non pro secundo, minor est vera et maior est falsa. Et cum probatur minor secundum primum modum accipiendi ipsam dico quod videbimus tres in quantum tres, hoc est formalis ratio Trinitatis videbitur, sed ipsa Trinitas non est formalis ratio videndi vel causa formalis inhaerentiae praedicati, scilicet fruitionis vel visionis, sed unitas essentiae. Et cum probatur ulterius per credere quod est trium in quantum tres sunt, vel trinum in quantum trinus, dico quod non est simile, quia essentia divina non causat in nobis immediate actum credendi sicut causabit in nobis immediate actum videndi, et hoc est propter imperfectionem intellectionis nostrae pro statu isto, quia intelligimus personas distinctas ex creaturis et distinctis actibus. Et ideo quantum ad cognitionem nostram modo potest Trinitas esse ratio formalis cognoscendi, tunc autem erit praecise cognita sicut est, et non erit ratio formalis cognoscendi, quia tunc videbitur per rationem essentiae in se praecise ut per rationem primi obiecti.