S. Th. I-II, q. 64, a. 1, 2, 3 ; De Virt., q. 1, a. 13.
645. Virtutes theologicae non sunt in medio, proprie et per se ac secundum ipsam rationem virtutis, i. e. ratione obiecti, quia in earum materia excessus dari nequit : obiectum enim et mensura virtutum theologicarum non est bonum rationis in actibus ponendum (quod est in medio), sed ipse Deus (perfectio infinita quae excedit omnem facultatem humanam), ad quem non possumus nimis tendere, imo quem diligere vel in quem credere aut sperare non possumus quantum debet. Non datur scil. excessus in attingenda mensura.
Attamen ex parte nostra et ratione subiecti ac modi quo exercentur, sunt in medio inter duo vitia extrema, quia debemus tendere in Deum secundum mensuram nostrae naturae et conditionis ; unde sic debemus sperare et credere ut spes nostra media sit inter praesumptionem et desperationem, et fides nostra inter duas haereses oppositas, et ideo peccat praesumptuosus qui sperat bonum quod excedit suam conditionem, et desperans qui non sperat quod secundum conditionem sperare potest ; item peccat ille qui contemplationi se daret quando detrimentum sequeretur pro societate aut deberet vacare rebus familiae. Sed hoc est per accidens quantum ad naturam virtutis theologicae, quia non provenit ex propriis eius actibus secundum se spectatis, et ex propria eius materia, sed ex circumstantiis extrinsecis subiecti cui inest. Unde improprie dicuntur esse in medio.
646. Virtutes theologicae itaque sunt appretiative summae, i. e. adhaerent Deo super omnia1 :
-
Fides adhaeret auctoritati divinae prae omni alia auctoritate spes adhaeret omnipotentiae prae omni alia potentia ; charitas divinae bonitati prae omni alia bonitate.
-
Fides credit firmius Deo quam omnibus aliis ; spes immobilis sperat in Deo quam in aliis quibuslibet et amat super omnia concupiscibilia ; charitas praefert Deum quam omnia alia et illum amat super omnia diligibilia.
-
Unde parati sumus omnia deponere quae sunt contraria fidei, spei vel charitati, potius quam ab ipsis recedamus.
647. Virtutes morales infusae sunt in medio, eodem modo ac dictum est de virtutibus acquisitis ; at medium potest esse diversum quia non determinantur per relationem ad rationem humanam sed ad legem divinam.
Dona Spiritus sancti non sunt in medio quia diriguntur Spiritus sancti instinctu qui non potest deficere vel excedere ; insuper Spiritus sanctus non est aliquid regulabile.