556. Obiectum tractatus. — Theologia moralis considerat actus humanos quibus homo movetur ad Deum finem ultimum supernaturalem : est enim scientia de actibus humanis in ordine ad Deum finem supernaturalem ex principiis revelatis. Hinc agit de ipso fine nostro ultimo et de actibus humanis quibus ad finem seu beatitudinem pervenimus, et de omnibus quae ad illos pertinent. Iamvero actus egent regulis (principio exemplari) quibus conformari debent, scilicet tum regula proxima seu conscientia, tum remota seu legibus ; quibus si non conformantur, sunt mali et vocantur peccata. Sed actus etiam habent principia (efficientia) ex quibus producuntur : extrinsecum est Deus per gratiam ; intrinsecum sunt potentiae et habitus. Unde post tractatus de fine, de actibus humanis in se, de conscientia, de legibus, de peccatis, — suppositia doctrina de gratia ex theologia dogmatica et doctrina de potentiis animae ex psychologia, — recte venit consideratio de habitibus, praesertim de bonis, quorum praecipui sunt virtutes.
557. Divisio tractatus. — Sicut in actu humano distingui potest esse physicum, esse morale, esse supernaturale, ita et in habitu. Unde tractatus dividitur in tres partes, et unaquaeque in quatuor quaestiones.
1°a Pars est de habitibus secundum esse physicum et psychologicum, seu de habitibus in genere, i. e. de eorum 1. essentia, 2. subiecto, 3. causa, 4. distinctione ;
2°a est de habitibus secundum esse morale seu virtutibus acquisitis, i. e. de earum 1. essentia, 2. subiecto, 3. distinctione in intellectuales, morales, cardinales, 4. proprietatibus : medio, connexione, aequalitate, duratione ; 3°a est de habitibus secundum esse supernaturale et de virtutibus infusis, i. e. de eorum 1. existentia et essentia, 2. distinctione in virtutes theologicas, morales, dona Spiritus Sancti, 3. causa, 4. proprietatibus, ut supra.
558. Tractatus est simul theologicus et philosophicus. — Prima pars est mere philosophica, quae notiones praebet necessarias ad intelligentiam aliarum partium. Tertia pars est tota theologica, utpote agens de elemento supernaturali. Secunda pars est simul philosophica, rationi humanae innixa ; et theologica, quia partim revelatione divina aut auctoritate Ecclesiae confirmatur ac tamquam medium adhibetur ad explicandos habitus supernaturales1.