S. Th. I-II, q. 67, art. 1-2 ; De Virt., q. 5, a. 4.
612. Principium. In beatis remanet illae virtutes quae nullam includunt imperfectionem eorum statui repugnantem. — Unde remanet virtutes morales, non quidem
a) quoad elementum materiale seu inclinationem ad actus earum, nam in futura vita non erunt commutationes et distributiones rerum, nec pericula mortis, nec delectationes ciborum et venereorum, etc. ; — sed
b) quoad formale, quod est conformitas ad rectam rationem, seu quoad earum essentiam, in quantum appetitus sive rationalis sive sensitivus omnino et in omnibus erit rationi conformis ; unde virtutes illae alios exercebunt actus, vitae coelesti conformes. Idem dicas de prudentia quae versatur circa eandem materiam ac virtutes morales. Unde, secundum Augustinum, De Trin., l. XIV, c. 9, « prudentiae erit nullum bonum Deo praeponere vel aequare, fortitudinis ei firmiter inhaerere, temperantiae nullo defectu noxio delectari », pariter iustitiae esse subditum Deo. — Attamen
c) ante resurrectionem non erunt nisi in radice temperantia, fortitudo et aliae virtutes circa passiones, quia sunt in appetitu sensitivo, concupiscibili et irascibili ; qui appetitus sine corpore esse non potest.
Idem dicendum de animabus purgatorii ; in damnatis autem nulla virtus proprie dicta seu perfecta esse potest.
613. Corollarium. — Item remanet virtutes intellectuales secundum elementum formale, seu essentiam, quia subiectum earum, intellectus, est incorruptibile, et semper conservat species intelligibiles ex quibus dependunt virtutes intellectuales. Non autem secundum materiale, i. e. secundum imagines imaginationis quibus utimur in scientiis, nec secundum actus huius vitae, quia ad hos requiruntur imagines quae sine corpore esse non possunt. Et in hoc sensu ait Apostolus, I. Cor. XIII, 8 : scientia destruetur,*, scil. quoad modum operandi huius vitae, sed alium habebit actum.