S. Th. I-II, q. 57 ; De Virt. q. 1, a. 6 et 7.
588. Principium. Quinque enumerantur virtutum intellectualium distinctae species :
A. Tres sunt in intellectu speculativo qui sistit in contemplatione veri, quibus scil. perficitur ad cognoscendum verum :
1°) Habitus principiorum, quo disponitur ad cognoscenda prima principia, sive speculativa : tunc appellatur simpliciter intellectus (νοῦς), sive practica : tunc appellatur synderesis.
2°) Scientia (ἐπιστήμη), quae perficitur ad cognoscendas conclusiones evidentes in aliquo genere rerum cognoscibileium per proprias earum causas.
3°) Sapientia (σοφία), quae perficitur ad cognoscendas conclusiones cuiuscumque generis per altissimas causas, per quas etiam iudicat de principiis.
B. In intellectu practico, qui ordinat verum ad opus, sunt duae, quibus perficitur ad dirigendas et regulandas operationes humanas :
4°) Ars (τέχνη), quae regit operationes transeuntes, quibus aliquid facit in exteriori materia, ut aedificare, secare, etc.
5°) Prudentia (φρόνησις), quae regit operationes manentes in ipso agente, ut velle, amare, irasci, etc.
Ars definitur recta ratio factibilium, quae dirigit opera ipsa seu effectus secundum certas regulas faciendos ; prudentia recta ratio agibilium, quae dirigit actus humanos.
589. Quonam sensu sunt virtutes. — Quatuor priores sunt virtutes secundum quid, quia non inclinant ad honeste agendum : solam enim dant habilitatem ad bene operandum, non bonum usum, quia iste pertinet ad appetitum, unde opus artis potest esse moraliter pessimum ; — e contra, prudentia qua ratio humana bene disponitur ad ordinandos actus humanos in appetitu, tamquam media ad honestum finem, est virtus simpliciter dicta.
Haec virtus est homini maxime necessaria. Etenim ad honeste vivendum, non sufficit quod homo velit quendam finem bonum (quid agat), sed etiam quod media convenientia ordinet ad finem maxime requiritur (quomodo agat). Ad debitum finem homo in appetitu disponitur per virtutem moralem ; sed ad media convenienter in finem ordinanda debet etiam bene disponi ratio, a voluntate mota, quod fit per prudentiam : de mediis enim praecise eligendis deliberare, et iudicare, et praecipere sunt actus rationis ; ad haec autem recte facienda nos bene disponit prudentia.
590. Corollarium. — Hinc, licet prudentia secundum essentiam et ratione subiecti sit virtus intellectualis, ratione materiae quae est actus humanus honestus convenit cum virtutibus moralibus. Unde iis annumeratur, quando opponuntur virtutibus theologicis.