S. Th. I-II, q. 50.
563. Habitus entitativus naturalis non invenitur in anima, quia haec est forma completa naturae humanae, et ideo ad aliquid perfectae secundum naturam disponi nequit ; at potest in ea inveniri habitus supernaturalis quo participat naturam superiorem : sic per gratiam gratum facientem participat naturam divinam. — In corpore autem invenitur habitus entitativus naturalis quo magis vel minus in suo esse est perfectum : tales sunt sanitas, aegnitudo, pulchritudo, difformitas, macies, etc.
564. Principium. Habitus operativus inest potentiae operativae indiffirenti i. e. non omnino determinatae ad unum. — Probatur :
1°) Inest potentiae operativae. Nam habitus operativus est ille qui immediate determinat ad operationem ; illud autem debet determinari ad operationem, quod est principium operationis.
2°) Inest potentiae indiffirenti. Quod enim pluribus modis potest in seipso disponi, potest diversis modis ad agendum ordinari et determinari.
Hinc est in potentis animae quae diversimode operari possunt :
1°) in voluntate quae, utpote potentia rationalis, diversimode ad agendum ordinari potest et ad bonum rationis determinatum, et ex se est indifferens ad bene vel male agendum ;
2°) in intellectu qui est in potentia ad omnia intelligibilia, et indeterminatus ad res non evidentes ;
3°) in potentis sensitivis, non quidem quando operantur ex instinctu naturae (sic sunt ad unum determinatae), sed quando operantur ex imperio rationis, secundum quod ad diversa ordinari possunt et bene vel male disponi. Cum autem
a) appetitus sensitivus magis ex imperio rationis operetur (et ita sit magis indifferens) quam sensus interni, sequitur magis inveniri habitus in appetitu sensitivo ;
b) inveniuntur tamen habitus in interioribus sensibus, quibus homo sit bene memorativus, vel cogitativus, vel imaginativus ; at
c) non inveniuntur in sensibus externis, quia a natura sunt omnino ad unum determinati.
565. Habitus operativi proprie dicti non sunt in potentiis corporis, quae proprie non operantur, sed mera sunt instrumenta animae. Nam :
a) Habitus operativus per se non inest potentiis corporis, scil. membris exterioribus, vel viribus vegetativis, vel viribus motivis secundum locum, quia a natura sunt determinatae ad unum.
b) In quantum autem ab anima moventur, in iis etiam in sensibus externis, habitus proprie operativi esse non possunt, quia proprie non operantur, sed mera sunt instrumenta animae quae principaliter in iis operatur et cui ad nutum obediunt.
c) At dicuntur in ipsis esse secundario, quia in ipsis esse possunt qualitates et dispositiones passivae quibus mat r aliter disponuntur ad prompte deserviendum operationibus animae. Ita v. g. vires motivae secundum quod nervi laxantur aut contrahuntur ; vires vegetativae prout usu fiunt abstinentiae vel ad usum cibi determinati.