S. Th. I-II, q. 79 ; De Malo q. 3, a. 1 et 2.
479. Peccatum, secundum elementum formale, in quantum est privatio, aversio et defectus, non est a Deo qui non est causa nisi entis, nec movere potest ad aversionem a seipso : est enim finis ultimus qui omnia inclinat ad se. Quod est de fide ex C. Trid. sess. 6, can. 6, et ex C. Araus. II, et Valentino, et Later. IV.
At secundum elementum materiale seu conversionem : a) in quantum est ens, est a Deo ut a primo ente per essentiam, et in quantum est actus, est a Deo ut a prima causa movente et applicante omnes alias ad agendum ; b) in quantum autem elementum materiali defectus coniungitur (seu in quantum est fundamentum privationis), non est a Deo sed a causa deficiente scil. libero arbitrio : actus enim peccati spectari potest inadaequate in quantum retinet aliquid de ordine rationis ad bonum, et sub hoc respectu non est malus sed bonus et est a Deo ; etiam adaequate, in quantum non habet satis de ordine rationis sed ab eo deviat, et sic est malus et non est a Deo sed a voluntate deficiente ab ordine. Sicut quidquid est de motu in claudicatione est ex virtute motiva animae, sed quod motui iungatur defectus claudicationis, non est ex virtute motiva sed ex indispositione tibiae : ita quidquid est de perfectione et actu in peccato, a Deo est ; quod autem ille actus sit cum defectu est ex libero arbitrio deficiente ab ordine rationis : Deus enim moveret ad actum perfectum si liberum arbitrium non esset defective dispositum1 .
480. Deus non est causa peccati, ut definivit C. Trid. sess. 6, can. 6 : a) non causa directe et per se ut constat ex praecedentibus ; neque b) causa per accidens aut indirecte, licet peccatum posset impedire, largiendo motionem vel gratiam efficacem ad bonum, et aliquando non impediat, gratiam istam non concedendo vel et subtrahendo iis qui ponunt obstaculum : non enim tenetur dare talem gratiam et impedire peccatum, quod ceteróquem permittit secundum sapientiam et iustitiam (cfr. Ps. V, 5 ; Eccli. XV, 21 ; Rom. IX, 14 ; Iac. I, 13 ; Deut. XXXIII ; Sap. XIV, 9 simul ac XI, 25).