S. Th., I-II, q. 71, a. 5 ; De Malo, q. 2, a. 1.
419. Quid sit peccatum omissionis. — Peccatum commissionis est positio actus prohibiti, et opponitur praecepto negativo ; peccatum omissionis est non positio actus praecepti, et opponitur praecepto affirmativo.
Hoc peccatum omissionis in se, i. e. in sua essentia spectatum, non est actus sed mera privatio ; supponit tamen aliquem actum positivum saltem interiorem, coniunctum vel praecedentem, qui sit causa vel occasio eius, quo scil. quis directe vult omittere rem praeceptam, aut directe vult, sive nunc sive antea, aliquid aliud per quod impeditur a faciendo id quod debet. Omissio enim, ut sit peccatum, debet esse directe voluntaria, sive secundum se ut si quis vult non audire Sacrum, sive saltem in causa ut si directe vult ponere actum incompatibilem cum re praescripta, sive coniunctum ut sim. si vult ludere quando audire Sacrum debet, sive praecedentem, ut si vult diu vigilare de sero, ex quo praevidet se non auditurum1 .
420. Quandonam sit peccatum omissionis ? — Peccatum omissionis inchoatur interius et contrahitur quoad affectum et culpam quando voluntarie ponitur causa omissionis : tunc enim omittens vel voluntarie intendit non implere, vel voluntarie se exponit periculo non implendi ; consummatur exterius et ponitur effective quando adest tempus adimplendi praeceptum quod non impletur.
Haec exterior omissio nullam malitiam addit per se actui interiori ; attamen peccatum est (et ideo in confessione declarandum) utpote inordinatio voluntaria, eodem modo ac opus externum malum recte vocatur peccatum. Quod si quis voluntatem omittendi sincere et efficaciter retractaverit antequam externa omissio sequatur, haec non erit peccatum sed tantum effectus peccati materialiter malus, ut sim. qui proiecit breviarium in mare, et postea in itinere poenitet.
421. Opus tempore omissionis positum estne peccatum ? — Opus quod ponitur tempore omissionis, si sit causa vel occasio illius, est peccatum non tamen distinctum ab omissione (ac proinde non in confessione declarandum), sed malum ipsa malitia omissionis : ita ludus qui est causa omissionis Sacri. Si non sit causa omissionis sed mere accidentaliter et concomitanter se habeat ad omissionem, nisi aliunde malum sit, non erit malum neque ex omissione : ita si quis efficaciter statuerit non audire Sacrum, sed ne interea maneat otiosus, sese applicet studio.