S. Th. II-II, q. 36 ; Q. D. de Malo, q. 10.
951. Invidia est inordinata tristitia de bono alterius, aestimato ut malo proprio, in quantum illud bonum videtur diminutivum excellentiae propriae. Dicitur
1° tristitia : haec est de malo spectato ut nobis coniuncto, et sic differt invidia ab odio quod est de bono proximi, in proximo considerato ut absolute malo ;
2° de bono alterius aestimato ut malo proprio : « Obiectum tristitiae est malum proprium ; contingit autem id quod est alienum bonum apprehendi ut malum proprium, et sic de bono alieno potest esse tristitia » ;
3° in quantum illud est diminutivum excellentiae propriae : tristitia de bono alterius quod consideratur ut malum, potest contingere quatuor modis : a) cum aliquis dolet de bono alterius, quia ex eo timet nocumentum provenire vel sibi vel aliis bonis, et talis tristitia est effectus timoris ; b) cum aliquis tristatur de bono alterius, non quia ipse habet, sed quia nobis deest bonum illud quod ipse habet, et hoc est zelus seu aemulatio quae, si sit circa bona honesta, est laudabilis ; c) cum aliquis tristatur de bono alterius, quia ille cui accidit bonum, est eo indignus, et haec tristitia vocatur nemesis seu indignatio, quae est bona si fiat ad rectum finem et cum debita subiectione ad ordinationem divinae Providentiae ; d) cum aliquis dolet de bono alterius, in quantum alter excedit ipsum in bonis et id aestimatur ut malum proprium, quia est diminutivum propriae gloriae vel excellentiae, et hoc proprie est invidia ;
4° inordinata : invidia semper est mala quia dolet de eo de quo est gaudendum, scil. de bono proximi.
952. Gravitas invidiae. — Invidia est peccatum mortale ex genere suo. Genus enim peccati sumitur ex parte obiecti. Invidia autem secundum obiectum opponitur charitati, quia sicut charitas gaudet de bono proximi, ita invidia de eo tristatur. Potest tamen esse veniale non tantum ex imperfectione actus, sed etiam ex levitate materiae si quis invideat de exiguo bono proximi, v. g. de eo quod vincat in ludo, puta cum eo currendo, vel aliquid huiusmodi faciendo.
953. Animadversio. — Solet peccatum invidiae maxime inveniri inter illos qui sunt aliquo modo pares, v. g. eiusdem familiae, vel saltem in aliquo appropinquant, v. g. in condicione, scientia, virtute, etc. : tales enim volunt invicem aequari vel praeferri. Praecipue est de illis bonis in quibus est gloria, et in quibus homines amant honorari et in opinione esse, maxime de sapientia et felicitate. Unde oritur ex inani gloria, quamvis et ipsa sit capitale peccatum, ut dictum fuit in tr. de Peccatis, n. 508.