S. Th. II-II, q. 35 ; de Malo, q. 11.
949. Acedia est tristitia de bono spirituali, praesertim divino. Acida enim sunt frigida, unde acedia importat taedium seu teporem operandi, qui ita deprimit animum hominis ut nihil ei agere libeat. Hinc acedia spiritualis dicit torporem, languorem, tepiditatem, taedium circa spiritualia, quae ideo molesta sunt quia laborem requirunt corporalem. Unde est tristitia de spiritualibus quia impediunt quietem et delectationem corporalem : praefert enim acedia nihil agere quam corporis quietem impedire, et inde nascitur spiritualium fuga, horror et detestatio. Haec tristitia semper est peccatum : a) ratione obiecti : tristari enim de malo est bonum, sed tristari de eo quod apparetur est malum sed vere est bonum, est peccatum, quia bonum non meretur ut de eo tristemur ; b) ratione effectus : retrahit enim hominem ab operibus debitis.
Acedia est duplex : 1ª ea qua tristamur de bono cuiuscumque virtutis ; haec non est speciale peccatum, etiamsi fiat propter laborem corporis adnexum, sed est circumstantia omnis peccati, quia omne vitium fugit bonum spirituali oppositum etiam quatenus impedit corporalem quietem ; 2ª ea qua tristamur de bono spirituali ad quod omnia alia ordinantur, scil. de bono divino, non in se, sed in quantum nobis est internum vel ad nos pertinet et nobis videtur malum : si quis scil. tristetur de beatitudine vel de amicitia Dei, eo quod per virtutum exercitia laboriosa servari debeant et sic amicitiam illam non curet, aut si propter laborem tristetur de mediis ad illam v. g. de sacramentis, gratia Dei, bonis operibus, divinis praeceptis, etc., in quantum sunt ad amicitiam Dei necessaria vel utilia. Haec est speciale peccatum quia habet speciale obiectum, et directe contrarium speciali actui specialis virtutis : opponitur enim gaudio de bono divino de quo delectatur charitas.
950. Gravitas acediae. — 1. Acedia ut est generale peccatum, est mortalis vel venialis prout peccatum cuius est circumstantia est grave vel leve.
2. Acedia specialis est peccatum mortale ex genere suo, quia secundum propriam rationem charitati opponitur. Proprius enim effectus charitatis est gaudium de Deo, unde acedia qua tristamur de bono divino, directe opponitur charitati. Potest tamen esse veniale si non est perfecte deliberatum, vel etiam, ut videtur, quando versatur circa bona ad salutem non necessaria.
Haec acedia est etiam peccatum capitale, ut declaratum fuit supra, in tr. de Peccatis, n. 513.