De gratia Redemptoris

Heinrich Lennerz

De gratia Redemptoris

Heinrich Lennerz (1880–1961)

First published 1940

Heinrich Lennerz, De gratia Redemptoris, editio secunda (Rome, 1940). Rights are held by the Deutsche Region der Jesuiten, K.d.ö.R., München.


Introductio

Errores I: Errores principales in materia gratiae

Pars I: De ipsa iustificatione

Pars II: De homine adulto ante iustificationem

Pars III: De homine adulto in statu iustificationis

Sectio I: De secunda iustificatione

Sectio II: De merito

Thesis I: Iustificatus bonis operibus, quae ab eo per Dei gratiam et Iesu Christi meritum (cuius vivum membrum est) fiunt, vere meretur augmentum gratiae, vitam aeternam et ipsius vitae aeternae (si tamen in gratia decesserit) consecutionem, atque etiam gloriae augmentum

Divisio I: Utrum solum augmentum gloriae, an etiam prima gloria sit obiectum meriti

Divisio II: Quo sensu opus meritorium procedere debet ex fide

Divisio III: Utrum actus meritorius procedere debeat ex caritate

Praemittendum est Ecclesiam sequentes propositiones contra Quesnel damnasse: Prop. 53: « Sola caritas christiano modo facit (actiones christianas) per relationem ad Deum et Iesum Christum ». — 54: « Sola caritas est, quae Deo loquitur; eam solam Deus audit ». — 55: « Deus non coronat nisi caritatem: qui currit ex alio impulsu et ex alio motivo, in vanum currit ». — 56: « Deus non remunerat nisi caritatem: quoniam caritas sola Deum honorat ». Hinc iam dicendum videtur, non solos actus a caritate elicitos esse meritorios. Neque Concilium Tridentinum restringit meritum ad actus caritatis, sed loquitur universaliter de operibus bonis.

Aliqui theologi censent actum virtutis non esse meritorium, nisi imperative vel virtualiter ex actu caritatis antea elicito procedat. Ita plures Thomistae et Augustinenses; praeterea s. Bonaventura, s. Bellarmino. Sed neque de hac condicione Concilium Tridentinum loquitur, quod tamen omnia indicavit, quae ad meritum requiruntur. Postulat statum gratiae et bona opera. Num dici potest actum virtutis non imperatum a caritate non esse bonum opus?

Hinc praeferenda est sententia, quae a plurimis theologis defenditur, et quam Suárez ita enuntiat: « actus virtutum infusarum factos ab homine grato esse meritorios de condigno supernaturalis beatitudinis, ex vi suae bonitatis et connaturalis ponderis seu relationis in illum finem absque alia relatione quasi extrinseca, quae per actum caritatis praeteritum vel praesentem illis adveniat ».

Haec sententia perfecte correspondet iis, quae docet Concilium Tridentinum, neque ad condiciones meriti a concilio statutas novam adicit. Quodsi opponitur concilium postulare ut opera « in Deo » facta sint, respondendum est: « in Deo » non est idem quod « ex caritate »; opera bona quae ab homine iusto fiunt sub influxu Christi, cum auxilio gratiae, fiunt in Deo. Neque s. Scriptura dicit ad hoc, ut opus aliquod sit meritorium requiri, ut procedat ex caritate; cf. e. g. Matth 5 de beatitudinibus. Ergo alia ordinatio « ad finem caritatis » in opere meritorio non requiritur, nisi illa, quae in eo est, quod homo operans sit in statu gratiae et caritatis, et ut filius Dei adoptivus faciat id quod Deus vult et quod Deo placet; sic in ipso opere ordinatio ad finem ultimum habetur. Si condicio, quam alia sententia statuit, tam necessaria esset, ut sine illa opus non esset meritorium, Deus hoc clare manifestasset.

Cum actus caritatis sit nobilissimus actus virtutum et maxime meritorius, patet actus aliarum virtutum meliores esse, quo magis caritas in eos influit.

Divisio IV: Utrum augmentum gratiae sanctificantis statim conferatur

Divisio V: De aliis obiectis meriti

Pars IV: De natura gratiae actualis

Pars V: De efficacia gratiae

Pars VI: De distributione gratiae

Bibliographia I: Libri et articuli qui pro tractatu de gratia consuli possunt

↑ Top of work