De gratia Redemptoris

Heinrich Lennerz

De gratia Redemptoris

Heinrich Lennerz (1880–1961)

First published 1940

Heinrich Lennerz, De gratia Redemptoris, editio secunda (Rome, 1940). Rights are held by the Deutsche Region der Jesuiten, K.d.ö.R., München.


Introductio

Errores I: Errores principales in materia gratiae

Pars I: De ipsa iustificatione

Pars II: De homine adulto ante iustificationem

Pars III: De homine adulto in statu iustificationis

Sectio I: De secunda iustificatione

Sectio II: De merito

Thesis I: Iustificatus bonis operibus, quae ab eo per Dei gratiam et Iesu Christi meritum (cuius vivum membrum est) fiunt, vere meretur augmentum gratiae, vitam aeternam et ipsius vitae aeternae (si tamen in gratia decesserit) consecutionem, atque etiam gloriae augmentum

Divisio I: Utrum solum augmentum gloriae, an etiam prima gloria sit obiectum meriti

Prima gratia sanctificans non est obiectum meriti, sed solum augmentum gratiae; nam quamdiu homo est sine gratia sanctificante, est iniustus, peccator, et talis non potest habere meritum de condigno coram Deo. Similis autem ratio non valet relate ad gloriam caelestem. Praeterea in s. Scriptura vita aeterna simpliciter proponitur tamquam merces, tamquam obiectum meriti iustorum, et non solum eius augmentum. Hinc plures theologi censent ipsam primam gloriam dari non solo titulo hereditatis, sed etiam titulo meriti. Ita Suárez, Vázquez et alii. Negant vero De Lugo, Ripalda, alii, secundum quos prima gloria solo titulo hereditatis datur.

Aliqui putant solutionem quaestionis pendere a sententia, utrum ultimus actus disponens ad iustificationem effective procedat a gratia sanctificante an non; solum in priore suppositione dici posse primam gloriam esse obiectum meriti. S. Bellarmino autem ostendit inde repeti non posse solutionem, sed a quaestione, utrum unum idemque possit debitum esse ex variis titulis, id quod omnino affirmandum videtur. Ita Christo gloria corporis debita erat ratione unionis hypostaticae, et etiam erat obiectum meriti. « At si concedatur, quod nos contendimus, et quod s. Thomas docet in 3 Sent. dist. 18 quaest. 1 art. 5 rem unam et eandem variis titulis posse deberi, sine dubio ultima illa dispositio post infusionem gratiae continuata meritoria erit vitae aeternae, ut s. Thomas confirmat in 1, 2 quaest. 112 art. 2 ad 1 ». Utrum haec sententia provocare possit ad Concilium Tridentinum, quod vitam aeternam et augmentum gloriae obiecta meriti esse dicit, non est certum, cum in historia huius definitionis non appareat concilium hanc questionem tangere vel definire voluisse.

Divisio II: Quo sensu opus meritorium procedere debet ex fide

Divisio III: Utrum actus meritorius procedere debeat ex caritate

Divisio IV: Utrum augmentum gratiae sanctificantis statim conferatur

Divisio V: De aliis obiectis meriti

Pars IV: De natura gratiae actualis

Pars V: De efficacia gratiae

Pars VI: De distributione gratiae

Bibliographia I: Libri et articuli qui pro tractatu de gratia consuli possunt

↑ Top of work