Universa Philosophia
Pedro Hurtado de Mendoza (1578–1641)
First published 1624
Hurtado de Mendoza, Universa Philosophia (Lyon 1624): the Summulae and the Logica through Disputatio VII, with an original English translation. The rest of the work follows in later append batches.
✦ This work is being completed — add a section.
Summulae
Institutio tyronis de arguendi ratione
Disputatio I. De terminis propositionum, et eorum unione.
Disputatio II. De proprietatibus terminorum.
Disputatio III. De oratione, eius partibus, et divisione.
Disputatio IV. De propositione.
Sectio I. Propositionem definio.
Est ergo propositio actus intellectus iudicativus: prima pars est genus, quo convenit propositio cum simplici apprehensione, a discursu non differt, quia etiam est iudicativus; differt autem ab apprehensione, quae neutram in partem flectitur, sed praecise sistit in repraesentatione obiecti. Iudicium dividitur in affirmativum, et negativum, illud affirmat alterum de altero, sive dicit utrumque terminum esse idem, ut Petrus est homo, quod significatur verbo, est: quam ob rem verbum dicitur copula, sive unio extremorum, quia in mente uniuntur intentionaliter, id est, non dividuntur, sed mutuo copulantur. Verba autem adiectiva explicantur per participium, et verbum substantivum, ut tu scribis, id est, es scribens, Aliud iudicium est negativum, quo alter terminus negatur alteri convenire, ut Petrus non est lapis, quod vocatur divisio, quia negatur unio verbi, res autem non unitae sunt divisae, quia ergo mens negat copulam extremorum, ideo termini sunt mente divisi, e contra autem affirmatio vocatur compositio.