Universa Philosophia
Pedro Hurtado de Mendoza (1578–1641)
First published 1624
Hurtado de Mendoza, Universa Philosophia (Lyon 1624): the Summulae and the Logica through Disputatio VII, with an original English translation. The rest of the work follows in later append batches.
✦ This work is being completed — add a section.
Summulae
Institutio tyronis de arguendi ratione
Disputatio I. De terminis propositionum, et eorum unione.
Disputatio II. De proprietatibus terminorum.
Disputatio III. De oratione, eius partibus, et divisione.
Disputatio IV. De propositione.
Sectio I. Propositionem definio.
ARISTOTELES 1. perihermenias cap. 4. Petrus Hispanus lib. 1. c. 6. aliique Summulistae propositionem dicunt esse orationem vere vel false significantem. Bene advertunt Conimbricenses, quaest. 3. art. 2. melius, et profundius propositionem definiri per affirmationem, et negationem, quam per veritatem, et falsitatem; diffinitio enim est quidditas rei; veritas autem et falsitas, non est quidditas propositionis, sed affirmatio, et negatio, ex qua oritur veritas, et falsitas (ut patebit disput. 9. de anima sect. 1.) ergo propositio non est definienda per veritatem, et falsitatem, et quidem Aristoteles eo c. totus est in explicanda negatione, et affirmatione propositionis: cum autem propositionem definiit eo capit. definitionem, ut clariorem pueris, nihil enucleate sentientibus, praemisit. Secundo definitio non est tradenda per disiunctionem differentiarum, nisi ad vitandam obscuritatem, sed per conceptum communem, ut animal male definiretur esse rationale aut irrationale, sed vivens1, sensibile, sic nec propositio ita est definienda. Tertio, quia etiam in apprehensione reperitur veritas incomplexa (ut ostendam ea disp. 9.) cum tamen non sit propositio.