Ut orationem definiam, praemitto grammaticos notitiam seu orationem quinquepartiri, in duas activas, duas passivas, et quintam verbi impersonalis; nullamque admittunt orationem nisi verbo constantem: immo pro solo verborum discrimine orationes disparantur, dialecticique ipsi orationem dividentes in imperfectam, et perfectam, hanc explicant per significationem perfectam verbi, illam per imperfectam. Est igitur oratio Congruentia nominis cum verbo, sive vox significativa composita ex nomine, et verbo mutuo congruentibus. Congruentia est ratio, ob quam e duabus vocibus una resultat. si autem voces non congruunt mutuo, non fiet una oratio, sed erunt duae dictiones dissolutae. moveor, tum ut distinguam terminum complexum ab oratione, tum ut explicem voces compositas ex nomine, et verbo, tum tertio, quia in explananda oratione, et eius partibus standum est iudicio grammaticorum. Tractent enim fabrilia fabri, in mentis conceptu semper respondet nomen cum verbo, voce tamen aliquando reticetur nomen, ut amo Deum, subintelligitur autem ego, aliquando reiicitur verbum, ut cum inducitur aliquis loquens, tunc ille, subintelligitur dixit, vel quid simile. Oratio imperfecta constat verbo modo imperfecto significante, ut si venit. tunc enim non formatur perfectus conceptus rei, aliquando est perfecta, quia verbum perfecte significat, ut ego veni, oratio potest esse sine propositione, ut tu fac, aliquando cum illa, quia est genus, quod dividitur in orationem non enuntiativam, et in nuntiativam, quae est propositio, de qua agendum.