Aliquando secunda intentio praedicatur de ente reali, ut homo est species, ubi praedicatum appellat seu denominat hominem speciem, non hominem, ut est a parte rei aut distributive supponentem, sed pro omnibus hominibus cognitis confuse supponentem simpliciter. Aliquando praedicatur aliquid de rebus in recto supponentibus pro supposito, tunc autem praedicatum appellat supposita ipsa, ut Christus est ab aeterno Christus enim in recto supponitur pro persona divina, quae est aeterna. Aliquando praedicatur de ipso supposito aliquid ei in obliquo conveniens, ut Deus factus est homo: nam persona divina habet unitam sibi humanitatem, aliquando etiam praedicatur accidens de subiecto ipso materialiter sumpto, quod praedicatum, quia convenit subiecto, illud appellat, ut grammaticus est obesus, quod praedicatum illi non convenit ratione grammaticae, sed ratione materialis temperaturae; Aliquando vero praedicatum non convenit subiecto ratione sui, sed ratione accidentis significati per nomen, ut Tullius fuit magnus Orator, ubi magnitudo illa non fuit Tullio ratione sui, sed ratione oratoriae: reddit enim hunc sensum Tullius habet magnam oratoriam. igitur illa magnitudo est excellentia oratoriae.