DE appellatione appellandum a veteribus Summulistis, magna discrimina quaerentibus inter vidi regem, et regem vidi; amo dulce et dulce amo, Petrus est magnus logicus, et Petrus est logicus magnus. Pater Fonseca, lib. 8. cap. 41. et 42. optime de appellatione disserit, vel quia ipsum pudere insinuat, multum esse in his naeniis. Appello est vocare, seu nomen imponere; quam ob rem appellatio (quod nostra refert) est denominatio unius nominis ab alio, seu applicatio significati per unum nomen ad significatum per aliud. Verbi gratia, homo est species, significatum ea voce homo appellatur, sive vocatur species; et significatum hac voce species appellatur, vel appingitur significato hac voce homo, unde (si nominis etymon inspiciatur) omne praedicatum appellationem tribuit subiecto, ut Petrus est doctus, vel est homo.