Ascensus totidem sunt, quia a singularibus copulatis, vel disiunctis ascenditur ad propositionem communem, totidem autem modis ab illis ad universale ascenditur, quot ab universali descenditur ad singularia, ut Petrus, vel Paulus currit, ergo aliquis homo currit. Item Petrus currit, Paulus, et cetera, ergo omnis homo currit. Hic multae regulae traduntur, sed sine commodo, ab illis enim terminis descenditur, aut ascenditur, qui vel distribuuntur, vel copulantur, vel disiunguntur, et non ab aliis, quod ex ipsa propositione cernitur, ut omnis servus collegii dormit, ergo hic servus collegii, et ille et cetera, ut omnis servus fundat descensum, nam ille terminus distribuitur, collegium autem non fundat descensum ibi, unde male inferretur, ergo hic servus huius collegae dormit, quia non est servus collegii, ea propter servus collegii non distribuitur per illum, sed per singulos servos totius collegii.