Universa Philosophia

Pedro Hurtado de Mendoza

Universa Philosophia

Pedro Hurtado de Mendoza (1578–1641)

First published 1624

Hurtado de Mendoza, Universa Philosophia (Lyon 1624): the Summulae and the Logica through Disputatio VII, with an original English translation. The rest of the work follows in later append batches.

This work is being completed — add a section.


Summulae

Institutio tyronis de arguendi ratione

Disputatio I. De terminis propositionum, et eorum unione.

Disputatio II. De proprietatibus terminorum.

Sectio I. De suppositione.

Sectio II. Suppositio formalis, et materialis.

Sectio III. Suppositio simplex et personalis.

Sectio IV. Suppositio communis, et singularis.

Sectio V. Suppositio distributiva, copulata, determinata, naturalis, accidentalis.

Sectio VI. De ascensu atque descensu.

Adverte, descensus servare significationem propositionis universalis, ex qua derivantur, alioquin inepta erit consequentia, v.g. omnis homo in particulari currit, habet consequentiam, ergo Petrus in particulari currit, et Ioannes, et cetera: similiter haec propositio, aliquo equo curritur, non habet hunc descensum, aliquo equo in particulari curritur: habet autem hunc descensum, ergo vel Brunello in particulari curritur, aut phaebo in particulari curritur, quia in ea propositione universali significatur cursus actu existens, qui non potest esse nisi in particulari, et a causa particulari: ly autem, aliquis, non denotat indeterminationem in ipso cursu, sed confusionem in modo concipiendi, propter quam confusionem non bene penetratur cursus singularis existens, quae confusio retinetur in descensu significata disiunctionibus vel, aut, et quia consequentia est nota illationis, sive intellectionis deductae ex antecedenti: ideo in descensu non sistitur in aliquo singulari, sed omnia sub disiunctione percurruntur, quia ex vi antecedentis et modi, quo significatur, non potest intellectus inferre Petrum currere in particulari, tametsi currat re ipsa, quia consequentiae non tam sistunt in rebus ipsis, quam in modo, quo deducuntur ex cognitione antecedenti. In hac autem propositione, aliquis equus requiritur ad cursum, non significatur confusio ex parte modi concipiendi, sed significatur indeterminatio ex parte obiecti, quia licet ego clarissime videam omnes equos, et in illo modo concipiendi nulla sit confusio, possum dicere, aliquis requiritur, quia facit hunc sensum, sine equo curri non potest, potest tamen sine hoc, et sine illo: Unde nullius in particulari necessitas significatur; ita ut hic adeo sit necessarius, ut sine illo non possit curri, nam in aliis est potentia ad currendum. En quo pacto retenta significatione propositionis universalis descenditur disiunctive, atque disiuncte ad omnia singularia, nulloque modo differre descensum disiunctum a disiunctivo, sicut nec est discrimen inter hos descensus, omnis homo in particulari currit, ergo Petrus in particulari, et cetera. item, omnis homo currit, ergo Petrus currit.

Sectio VII. De ampliatione, restrictione, alienatione, diminutione.

Sectio VIII. De appellatione.

Disputatio III. De oratione, eius partibus, et divisione.

Disputatio IV. De propositione.

Disputatio V. De modo sciendi.

Logica

↑ Top of work