Toletus lib. 2. cap. 2. ait suppositionem communem esse usum termini pro suis inferioribus. Non probatur, quia usus termini communis pro significato communi abstracto ab inferioribus est etiam suppositio communis, ut homo est animal, non solum convenit inferioribus, sed etiam homini ut sic ab illis abstracto. Quare Villalpand. lib. 1. 3. part. c. 1. ait suppositionem communem esse, qua terminus supponitur communiter, id est, pro significato communi. Sotus vero, 2. part. cap. 1. lect. 4. notabili 1. ait esse usum termini communis communiter retenti. Et bene, quia suppositio communis est substitutio pro termino communi, ergo significatur conceptus aliquis communis, ut communis: nam si est contractus ad singularem, iam non est communis, sed singularis; et erit suppositio discreta. Confirmatur: suppositio communis distinguitur a discreta, non aliam ob causam, nisi quia discreta ponitur pro termino singulari, communis vero pro universali. Impugnavi eam Toleti definitionem ad hominem distinguentem significatum immediatum commune a significato remoto singularium, simpliciter autem idem est aliquid convenire rationi communi, ac omnibus inferioribus confuse notis.