SVppositio singularis est substitutio termini ad significandam unam rem singularem in singulari, ut Petrus, Deus, quam alii vocant discretam: quia cognitio rei singularis in singulari est discretio sui obiecti a ceteris aliis rebus (ut late ostendo disp. 5. Metaph.) Unde terminus subrogatus pro tali cognitione dicitur, discrete supponi, id est, supponi pro actu discreto, et claro circa suum obiectum. Itidem arbitror suppositionem particularem esse singularem: quia obiectum singulare, et particulare sunt idem. Nam particularis homo est Petrus, est enim pars contenta sub obiecto communi, atque idem est concipere obiectum in particulari, ac in singulari. Quia vero Summulistae distinguunt signa particularia a singularibus, dic suppositionem singularem, et particularem discretam, seu determinatam esse idem, non tamen particularem confusam.