-
Graeci sive schismatici orientales, ut ipsum nomen indicat, in solo oriente inveniuntur. Unde eis deest catholicitas facti. Sed nec iure catholici sunt. Nam nulla ecclesia potest in totum orbem diffundi, nisi habeat regimen, quod se extendat ad totum orbem. Atqui, negato primatu, tale regimen non competit ecclesiis graecis. Ergo ipsarum constitutio essentialiter excludit catholicitatem. Insuper coetus graeci virtualiter minime student conversioni gentilium. Sicuti originem suam debent merae defectioni ab ecclesia catholica, ita deinceps et usque ad tempora nostra soli perversioni catholicorum studuerunt. Ipsae ecclesiae orientales penitus emortuae sunt.1
-
Protestantes a fortiore destituuntur nota catholicitatis. De facto incolunt potissimum terras germanicas, Angliam et Americam septentrionalem; in aliis territoriis pauci vel nulli asseclae pseudoreformationis adsunt. Sed et iure prohibentur a catholicitate. Sectae protestanticae essentialiter sunt nationales, cum princeps sive gubernium civile singularum regionum soleant esse capita singularum sectarum. Unde constitutione et charactere suo arctantur limitibus regionalibus. Propterea etiam virtualiter protestantes a saeculo XVI ad XIX nullam operam navarunt conversioni gentilium. Missionarios vocabant "falsos prophetas".2 Toti in eo erant, ut perverterent catholicos, ita ut de ipsis valeat illud Tertulliani: "De verbi autem administratione quid dicam, cum hoc sit negotium illis, non ethnicos convertendi, sed nostros evertendi. Hanc magis gloriam captant, si stantibus ruinam, non si iacentibus elevationem operentur; quoniam et ipsum opus eorum non de suo proprio aedificio venit, sed de veritatis destructione. Nostra suffodiunt, ut sua aedificent."3 Ultimo demum saeculo protestantes, fundatis societatibus missionum, religionem suam ethnicis afferre coeperunt pecuniis quidem ingentibus, fructu vero parcissimo.4
Sed licet materialem diffusionem per totum orbem haberent coetus sive graeci sive protestantici, nihilominus catholicitate formali destituerentur, cum eis desit unitas. Sane ad ipsos pertinet, quod s. Augustinus de sectis temporis sui scripsit: "Non omnes haeretici per totam faciem terrae, sed tamen haeretici per totam faciem terrae. Alii hic, alii ibi, nusquam tamen desunt: ipsi se non norunt. Alia secta in Africa, alia haeresis in Oriente, alia in Aegypto, alia in Mesopotamia, verbi gratia. Diversis locis sunt diversae; sed una mater superbia omnes genuit, sicut una mater nostra catholica omnes christianos fideles, toto orbe diffusos. Non ergo mirum, si superbia parit discissionem, caritas unitatem. Illa [catholica] sic est tamquam vitis crescendo ubique diffusa; illi [haeretici] sic sunt tamquam sarmenta inutilia, agricolae falce praecisa merito sterilitatis suae, ut vitis putaretur, non ut amputaretur. Sarmenta ergo illa, ubi praecisa sunt, ibi remanserunt. Vitis autem crescens per omnia et sarmenta sua novit, quae in illa remanserunt, et iuxta se, quae de illa praecisa sunt."5