-
Graeci evidenter destituuntur apostolicitate originis. Nam ecclesiae orientales ut societates autonomae et ab ecclesia romana independentes ante saeculum undecimum non exstiterunt, atque insuper exsistentiam autonomam et independentem mera et aperta defectione ab ecclesia romano-catholica acquisiverunt. Numerice ergo seu qua tales ecclesiae orientales non sunt apostolicae, sed sunt rami a trunco apostolico separati. Unde multo minus apostolicitas successionis illis competit. Rami a trunco praecisi arescunt, atque membra a corpore separata vitam organicam amittunt. Sic episcopi graeci, quamvis materialiter sedes antiquas occupent, formaliter non amplius possident missionem legitimam, quippe qui sint membra separata ab illo corpore episcoporum, cui apostoli reliquerunt potestatem regendi ecclesiam.
-
Protestantes evidentius adhuc ante saeculum XVI non fuerunt, sed esse tunc coeperunt rebellione facta contra ecclesiam romano-catholicam, quam ab apostolis defecisse contenderunt. Sed apostolica fuerit an non ecclesia mater, nil proficit filiae contumaci. Nam si mater non fuit apostolica, a fortiore filia contumax apostolicitatem non hereditavit; si autem mater apostolica fuit, filia contumax apostolicitatem amisit.1 Breviter: protestantes, qui tot saeculis post apostolos ope rebellionis originem sumpserunt, non possunt habere originem apostolicam. De apostolicitate successionis non est, cur dicamus. Etenim exceptis anglicanis protestantes totum episcopatum repulerunt; episcopi autem anglicani eadem ex ratione, qua episcopi graeci, successionem apostolicam non habent.2
Denique tum graeci tum protestantes sola separatione a romano pontifice apostolicitatem omnem repudiarunt et repudiant. Nam communio cum romano pontifice summum criterium apostolicitatis est, proindeque sola haec communio cum romana sede Petri est criterium omnino sufficiens verae ecclesiae Christi.
Constat igitur solam ecclesiam romano-catholicam esse veram ecclesiam Christi, cum ipsi soli conveniant notae unitatis, sanctitatis, catholicitatis, apostolicitatis, cumque demum ipsa sola fulgeat criterio summo et ultimo: communione nempe cum vicario visibili Christi. Unde catholici vinculo strictissimo papae adhaerentes, papam merito cum s. Hieronymo affantur: "Ego nullum primum, nisi Christum, sequens, Beatitudini tuae, id est cathedrae Petri, communione consocior. Super illam petram aedificatam ecclesiam scio. Quicumque extra hanc domum agnum comederit, profanus est. Si quis in arca Noe non fuerit, peribit regnante diluvio ... Quicumque tecum non colligit, spargit ... Ego interim clamito: si quis cathedrae Petri iungitur, meus est."3