-
Graeci relicta ecclesia catholica servaverunt quidem magna ex parte doctrinam sanctificantem mediaque sanctitatis. Tamen ipsa ecclesia orthodoxa nec sacerdotes nec monachos suos, multo minus laicos incitat et obligat ad veram sanctitatem internam. Subsidia etiam sanctitatis, praecipue cultum et sacramenta, in ritualismum mortuum deformavit omni auctoritate effectiva carentem.1 Unde, quamvis inter orthodoxos multa membra inveniantur, quae probitate et pietate quadam insigniore emineant, tamen maximam partem populi tabes religiosa invasit. Clerus autem et claustra studio vitae sanctae fere nullo florent, immo ebrietate, otio, ignorantia aliisque vitiis plerumque scatent.2 A fortiore orthodoxi carent omnino illa sanctitate eximia, quae ecclesiae Christi necessario et exclusive propria est. Orientales plagae, olim totius sanctitatis seminaria, schismate semel orto nullum amplius sanctum produxerunt, qui virtute heroica fulserit et ad cuius intercessionem Deus miracula fecerit.3 Sancti, qui ab orthodoxis coluntur, vel fuerunt filii matris ecclesiae catholicae vel fuco legendario sanctitatis et charismatum pinguntur. Multo minus:
-
Protestantes nota sanctitatis gaudent. Etenim protestantismus doctrinas profitetur sanae moralitati directe adversantes, e. g. solam fidem iustificare virtutesque nequaquam requiri;4 opera bona inutilia ac spernenda esse;5 immo omnes actiones hominis, quantumvis sanctas, esse peccata;6 Deum nulla prorsus vitae hominum habita ratione beatitudini alios, alios damnationi praedestinasse;7 hominem libero arbitrio privatum esse.8
Toto fundamento moralitatis sic eruto, reformatores eorumque asseclae plurima etiam media sanctitatis removerunt. A missae sacrificio abhorrent; sacramenta omnia excepto baptismo negligunt,9 immo plurimi nec baptismum retinent; consilia evangelica contemnunt etc. Unde et fructus sanctitatis in membris coetuum protestanticorum misere aruerunt. Historia teste ac ipsorum reformatorum concessu novimus evangelium "purum" mox omnium vitiorum fomentum factum esse atque pessimos ubique effectus produxisse.10 Revera permulti protestantes virtuti supernaturali et praecipue naturali cuidam honestati et humanitati studuerunt studentque; protestantismus vero in se vitae christianae opposuit vitam illam "modernam" solis curis et rebus mundanis intentam.11
Quidquid demum dixeris de protestantium moribus, certe nullum inter eos invenies exemplum sanctitatis heroicae miraculis confirmatae. Quin potius sanctos sanctorumque invocationem irrident et miracula ne fieri quidem posse affirmant.12
Immonec ipsi parentes pseudoreformationis sanctitate floruerunt. Lutherus voluptate, gula, superbia, iracundia aliisque vitiis insignis fuit; Zwinglius luxuriosus, fraudulentus, mendax et elatus; Calvinus vir ingentis superbiae, maledicae arrogantiae, ferae crudelitatis; Henricus VIII tyrannus tam libidinosus quam atrox.13 Quare non solum protestantismus posterior et recens sanctitate caret, sed iam incipiens destituebatur sanctitate auctorum et originum.