Ecclesia romana una est tum confessione symbolica tum communione sociali.
- Confessione symbolica. Ubique terrarum ecclesia romana eadem dogmata profitetur. Liquet maxime ex fidei symbolis eisdem publice et privatim ab omnibus recitatis; ex libris doctrinalibus, quales sunt catechismi singularium ecclesiarum, libri precum approbati, compendia scholastico-theologica recepta, libri liturgici; ex cultu sacro, quo ritibus variis eadem fidei mysteria, idem sacrificium, eadem sacramenta celebrantur;1 ex magisterio quotidiano, quo episcopi et sacerdotes eandem in toto orbe terrarum fidem praedicant; denique ex subiectione credentium, qui absque ulla disceptatione magisterio ecclesiae obtemperant in omnibus, quae pertinent ad veritatem revelatam.
Qui autem magisterio ecclesiae pertinaciter resistunt erroresque contra fidem publice profitentur, eo ipso membra ecclesiae esse desinunt. Ecclesia romana nullam haeresim nullosque haereticos in sinu suo tolerat. Unde catholici omnes mira fidei harmonia assentiuntur. Quamvis enim inter eos etiam controversiae agantur de rebus theologicis, numquam tamen de dogmatibus definitis. Quamvis catholicorum alii perfectius, alii imperfectius fidem intelligant, tamen uno ore omnes, docti et indocti, clerici et laici eandem doctrinam revelatam et ab ecclesia propositam confitentur. "Hanc fidem", uti iam scripsit s. Irenaeus, "ecclesia, et quidem in universum mundum disseminata, diligenter custodit, quasi unam domum inhabitans... quasi unam animam habens et unum cor, et consonanter haec praedicat et docet et tradit, quasi unum possidens os."2
- Communione sociali ecclesiam romanam iure et facto unitam esse evidens est. Iure nempe sive constitutione huius ecclesiae essentiali fideles singularum parochiarum subiiciuntur proprio clero locali; clerus localis una cum fidelibus subiiciuntur episcopo dioecesano; episcopi dioecesani subiiciuntur romano pontifici. Romanus pontifex est ad instar capitis, episcopi eorumque adiutores clerici ad instar iuncturarum, fideles omnes ad instar membrorum corporis organici. Et facto quidem notissimum est, quam intima et continua communio intercedat inter singulas partes huius corporis. Romanus pontifex universae ecclesiae regimen continuo exercet; episcopi, papae coniuncti atque subiecti, ecclesiis suis singularibus tum immediate tum mediate per clerum localem curam continuam navant; ipsi fideles auctoritati hierarchicae et maxime romano pontifici obedientiam in rebus religiosis praestant. Et quamvis haec obedientia non semper sit perfecta; quamvis aliqui interdum hierarchiae (sicuti etiam ipsi Deo) resistant, tamen quamdiu catholici manere velint, non resistunt contumaciter. Si qui autem contumaces et rebelles sunt, eo ipso non amplius catholici sunt, sed ab ecclesia reiiciuntur tamquam sarmenta praecisa ab arbore. In ecclesia ergo romana schismatici nec sunt nec esse possunt. Hinc ecclesia romana revera est unus grex, unum ovile, una familia, una domus, unum regnum, unum corpus Christi mysticum. Immo, adeo huius ecclesiae unitas micat, ut adversariis multis admirationi sit, multis ludibrio.