Sanctitas simpliciter intellecta iis fidelibus competit, qui saltem a peccatis gravibus abstinent, praecepta gravia adimplent ac proinde in statu gratiae sanctificantis sunt, qua Christo capiti tamquam membra vivida inseruntur. Ab hac sanctitate per gradus diversos ascenditur ad sanctitatem eximiam sive emphatice intellectam, quae eminet heroicitate virtutum et operatione miraculorum, i. e. quae consistit in heroicitate virtutum et confirmatur operatione miraculorum.
-
Heroicitate virtutum. Heroica virtus christiana ea dicitur virtutis perfectio et excellentia, "quae facit, ut homo circa materiam illius virtutis supra communem aliorum hominum (scil. etiam iustorum) operandi modum operetur et in hoc Deo similis sit"1. Iam quidem attentis huius virtutis altitudine et hominum infirmitate manifestum est, comparate pauciores fideles ad tam eximiam sanctitatem perventuros esse. Attamen omni tempore saltem aliqua membra heroicitate virtutum totam ecclesiam illustrare patet ex ipsius auctore, fine, natura. Auctor ecclesiae Christus Iesus non solum enituit exemplo altissimae sanctitatis, sed diserte suum exemplum imitandum nobis proposuit. Atqui fieri nequit, quin nonnulli saltem discipuli exemplum hoc imitantes Magistro similes sint eximiae virtutis exercitio.2 Finis ecclesiae is est, ut integram religionem christianam conservet et exerceat. Atqui sanctitas eximia est apex, flos, fructus totius religionis christianae. Nam Christus "dedit semetipsum pro nobis, ut nos redimeret ab omni iniquitate, et mundaret sibi populum acceptabilem, sectatorem bonorum operum"3 "ut essemus sancti et immaculati in conspectu eius in caritate"4. Natura ecclesiae est eximie sancta, cum ecclesia sit Christi corpus5, Christi sponsa6, Christi plenitudo7, Christus mysticus. Atqui haec sanctissima ecclesiae natura necessario et efficaciter se manifestabit actibus eximiae sanctitatis. Ergo omni tempore ecclesia spectabilis erit virtute heroica aliquorum membrorum. Immo etiam:
-
Operatione miraculorum. Revera Christus ecclesiae omnium temporum miracula promisit operanda praecipue per sanctos. Iterum enim dixit: "Signa autem eos, qui crediderint, haec sequentur: in nomine meo daemonia eiicient, linguis loquentur novis, serpentes tollent, et si mortiferum quid biberint, non iis nocebit; super aegros manus imponent, et bene habebunt… Amen, amen dico vobis, qui credit in me, opera, quae ego facio, et ipse faciet, et maiora horum faciet."8
Miracula perpetuo affutura esse in ecclesia verba haec diserte enuntiant, cum "signa (σημεῖα)" et "opera (ἔργα)" fidei simpliciter annexa memorent, fides vero ecclesiae numquam defectura sit. Miracula autem praecipue per sanctos patratum iri eadem verba Salvatoris implicite saltem indicant. Nam non omnes fideles ad miracula patranda delectos esse constat tum factis historiae tum fine miraculorum. Factis historiae patet numquam, ne apostolorum quidem aevo, omnes credentes charisma miraculorum habuisse, sed eos plerumque tantum, qui verbi ministerio et vitae exemplo fidei propagandae atque conservandae eminentiorem curam adhibebant. Et profecto finis miraculorum is maxime est, ut opera miraculosa sint fidei et sanctitatis criteria ac quasi sigilla.9 Igitur miracula convenienter et communiter fiunt per eos, qui fide et sanctitate inter omnes eminent. Hi per excellentiam "credentes" vocari merentur, atque de eis proinde valet Christi promissio: "Opera, quae ego facio, et ipse faciet, et maiora horum faciet."