"Sanctitas dicitur, per quam mens hominis se ipsam et suos actus applicat Deo."1 Ecclesia ergo, ut sit efficaciter sancta, fidelium mentes et actus Deo applicare debet, i. e. eorum vitam externam et internam fuga peccatorum cultuque virtutum conformare debet voluntati divinae. Hac sanctitate ecclesiam veram a falsis distingui indubium fit ex verbis Salvatoris: "A fructibus eorum cognoscetis eos … Omnis arbor bona fructus bonos facit: mala autem arbor malos fructus facit."2 Arbor bona habet naturam frugiferam, exercet virtutem frugiferam et reapse fert fructus bonos. Ita et ecclesia Christi emineat sanctitate doctrinae, mediorum et membrorum.
-
Sanctitate doctrinae. Etenim Christus, sanctitas ipsa, absque dubio doctrinam sanctam praedicavit, i. e. talem, quae homines ad sanctitatem moralem impellat ipsisque viam perfectionis commonstret: "Estote ergo vos perfecti, sicut et Pater vester caelestis perfectus est."3 Unde etiam ecclesia Christi homines ad sanctitatem obliget et ducat. Si vero societas quaelibet religiosa homines non informet ad sanctitatem, multoque magis, si bona opera externa vel perfectionem internam mentis et cordis parvi faciat, non potest esse vera Christi ecclesia.
-
Sanctitate mediorum. Christus, cum impossibilia non iubeat, etiam adiumenta providit, quibus homines debiles ad sanctitatem pervenirent: "Quotquot receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri;"4 "Christus dilexit ecclesiam et seipsum tradidit pro ea, ut illam sanctificaret;"5 "Dedit semetipsum pro nobis, ut nos redimeret ab omni iniquitate et mundaret sibi populum acceptabilem, sectatorem bonorum operum."6 Ergo etiam ecclesia Christi studeat omnia ea media et subsidia efficacia praebere, quae ad sanctitatem attingendam necessaria, utilia, apta sunt. Quodsi coetus religiosus de his mediis parum curet vel ea prorsus negligat, Christi ecclesia non est.
-
Sanctitate membrorum. Non quidem omnia membra ecclesiae sancta sunt. Nam peccatores quoque in illa inveniri iam ostendimus. Attamen praeter peccatores etiam membra sancta in ipsa semper exsistent. Etenim si in agro adsunt zizania, adest simul et triticum; si in convivio apparet homo veste nuptiali destitutus, alii hac veste induti conspiciuntur; in sagena praeter malos pisces etiam boni reperiuntur; simul cum virginibus stultis et prudentes spectantur. Et licet interdum plures sint mali quam boni in ecclesia, tamen, quia denominatio fit a parte potiore et saniore, ecclesia simpliciter sancta dici potest. Ipsi ideo apostoli christianos vocant sanctos, quia omnes ad sanctitatem destinantur atque multi saltem eorum revera sancti sunt. Sic Paulus scribit "omnibus, qui sunt Romae, dilectis Dei, vocatis sanctis"7; "ecclesiae Dei, quae est Corinthi, sanctificatis in Christo Iesu"8; "omnibus sanctis, qui sunt Ephesi".9 Ex his omnibus non solum certo colligimus sanctitatem simpliciter dictam numquam deesse verae ecclesiae, sed iam insuper coniicimus sanctitatem quoque eximiam sive cum emphasi dictam semper in ea fulgere.