-
Ecclesia Christi semper exstitit. Christiani numquam individualismum profitebantur, sed quovis tempore societatibus religiosis a Christo denominatis iungebantur. Quod quidem probant innumera antiquitatis documenta, v. g. vetustissima templa, in quae christiani ad communem Dei cultum conveniebant; series episcoporum, qui singulas quasque ecclesias administraverunt ex apostolorum temporibus; libelli pacifici (litterae formatae), qui in testimonium communionis ecclesiasticae tradi solebant; martyrum responsa, quibus illi passim membra ecclesiae Christi se esse dixerunt; sententiae, quibus iam primis saeculis christiani indigni ab ecclesiis excludebantur; libri liturgici et poenitentiales, acta conciliorum, opera patrum, haereticorum ac vel ipsorum gentilium, monumenta catacumbarum, picturae et sculpturae antiquissimae, ex quibus omnibus et singulis elucet christianismum numquam exstitisse nisi in forma sociali ecclesiae. Nisi ergo dicamus religionem christianam ab omnibus christianis priorum saeculorum contra voluntatem et intentionem Christi depravatam esse, nobis omnino concedendum est Christum ipsum societatem ecclesiasticam instituisse. Revera testimonio totius antiquitatis:
-
Ecclesia Christo semper attributa est. Etenim: 1°. Omnes coetus christiani quotquot erant ab antiquissimo tempore sibimet imposuerunt nomen ecclesiae Christi. Tanta erat certitudo Christum aliquam ecclesiam de facto instituisse. 2°. Singuli coetus, qui se ecclesiam Christi dicebant, numquam inter se disputabant, utrum Christus ecclesiam, i. e. aliquam societatem religiosam stricte intellectam fundasset, sed tantum, quaenam ex ipsis vera Christi ecclesia esset. 3°. Omnibus coetibus religiosis ab hominibus institutis ipsum nomen ecclesiae denegabatur.
Ita Tertullianus: "Habet plane et illud [Marcionis evangelium] ecclesias, sed suas, tam posteras quam adulteras … Marcione scilicet conditore vel aliquo de Marcionis examine. Faciunt favos et vespae; faciunt ecclesias et marcionitae."1
Secundum Cyprianum Christus "non homines ab ecclesia dividit, qui instituit et fecit ecclesiam"2; omnis ecclesia a Christo non instituta "adultera" est; sicut figura simiae ad figuram hominis, ita se habet ecclesia ab hominibus instituta ad ecclesiam institutam a Christo.3
Liquet proinde antiquitatem christianam institutionem ecclesiae significanter attribuisse Christo. Hanc autem antiquitatis sententiam nemo falsam habere potest, quin se pleno scepticismo historico contaminet.
Ex testimonio ergo Christi ipsius, apostolorum Christi et antiquitatis christianae constat Christum immediate instituisse ecclesiasticam societatem. Non atomismum et individualismum, sed organismum religiosum ipse elegit.