- Apostoli re ecclesiam Christi proclamant. Potestatem et officium disseminandi evangelii deducentes in rem atque usum, apostoli non solum homines ad Christum convertunt, sed in coetus ecclesiasticos congregant.
De iudaeis, qui ipsa iam die pentecostes per verbum Petri fidem susceperunt, legimus: "Qui ergo receperunt sermonem eius, baptizati sunt, et appositae sunt in die illa animae circiter tria milia. Erant autem perseverantes in doctrina apostolorum et communicatione fractionis panis et orationibus … Omnes etiam, qui credebant, erant pariter et habebant omnia communia … Quotidie quoque perdurantes unanimiter in templo et frangentes circa domos panem, sumebant cibum cum exultatione … Dominus autem augebat, qui salvi fierent, quotidie in idipsum (ἐπὶ τὸ αὐτό) … Ceterorum autem nemo audebat se coniungere illis."1 Ex quo elucet Hierosolymis primos christianos post Christi discessum neque individuos mansisse neque synagogae adhaesisse, sed per magisterium et ministerium apostolorum in coetum proprium collectos esse communione fidei, baptismatis, panis [eucharistici: 1 Cor 10, 16] et orationis.2
Confirmatur ex eo, quod mortuo s. Stephano statim "facta est persecutio magna in ecclesia, quae erat Hierosolymis, et omnes dispersi sunt per regiones Iudaeae et Samariae praeter apostolos … Saulus autem devastabat ecclesiam"3 Certo iudaei Christi ecclesiam non essent persecuti, si ipsa a synagoga non fuisset distincta.4
Deinceps apostoli, relictis Hierosolymis, una cum evangelio ecclesiam quoque Christi per orbem diffuderunt. Actus enim et epistolae apostolorum atque imprimis epistolae paulinae referunt: 1°. christianos ubique consociatos esse in coetus religiosos;5 2°. coetus christianos hierarchice institutos fuisse;6 3°. fidem et sacramenta,7 munera et officia8 a praepositis collata esse; 4°. ubique cultum communem celebratum esse, cuius elementa erant praedicatio verbi Dei, oratio et sacrificium eucharisticum;9 5°. omnes ecclesias particulares in unam ecclesiam universalem coaluisse.10
Hinc apostoli, fidelissimi illi executores voluntatis Christi, agendi ratione unanimi testantur se a Domino accepisse mandatum adunandi christifideles in societatem ecclesiasticam. Immo:
- Apostoli doctrina ecclesiam Christo vindicant. Docent enim Christum sibi acquisivisse ecclesiam "sanguine suo"11 Appellant Christum "summum lapidem angularem" ecclesiae;12 caput super omnem ecclesiam (κεφαλὴν ὑπὲρ πάντα τῇ ἐκκλησίᾳ)13 Ecclesiam vocant sponsam Christi, quam "dilexit" et pro qua "seipsum tradidit, ut illam sanctificaret … et exhiberet ipse sibi gloriosam ecclesiam";14 "corpus ipsius [Christi] et plenitudinem eius"15 Paulus se ecclesiam Dei persecutum esse confitetur.16 Apostolis praepositis ecclesiae persuasum erat se esse "ministros Christi et dispensatores mysteriorum Dei"17 se potestatem accepisse a Christo,18 se "pro Christo legatione fungi"19