Revera decursu commorationis galilaicae Iesus in dies luculentius messianitatem suam manifestavit: attribuendo sibi privilegia Messiae, efficiendo opera Messiae, vindicando sibi nomen Messiae.
- Attribuendo sibi privilegia Messiae. Apostolis electis Iesus totam Galilaeam peragrat praedicando evangelium regni messiani.1
Maxima autem pars istius evangelii in eo erat, ut Filius hominis attribueret dotes et munera praeclara, quae ad Messiam pertinent. Filius hominis e caelo descendit et in caelum revertetur.2 Filius hominis divinitus missus et unctus est.3 Filius hominis ad regnum messianum vocat omnesque salvat peccatores.4 Filius hominis auctoritate divina docet.5 Filius hominis propria potestate Veteri Testamento Novum superaddit.6 Filius hominis in fine temporum iterum venturus est princeps gloriosus regni Dei et iudex totius mundi.7 His auditis nemo dubitare potuit Iesum sibi adscribere messianitatem notione strictissima et sublimissima sumptam.
- Efficiendo opera Messiae. Ad conciliandam sibi fidem testium iudaeorum Iesus evangelium Filii hominis continuo miraculis firmat ac roborat. Innumera fere signa patrat in elementis, infirmis, possessis, mortuis. Isaias enim prophetaverat Messiam plurima et maxima miracula facturum esse.8 Quod vaticinium optime noverant iudaei, qui teste evangelio dicebant: "Messias cum venerit, numquid plura signa faciet, quam quae hic facit?"9 Sed et ipse Iesus continenter ad miracula sua provocat tamquam ad criteria suae legationis messianae.10
Sollemnius haec criteria invocat, cum Ioannes per legatos de messianitate Iesu exquirit. Praecursor enim, "cum audisset in vinculis opera Christi, mittens duos de discipulis suis,11 ait illi: "Tu es, qui venturus es, an alium exspectamus?"12 Iesus autem, multiplicatis coram oculis duorum legatorum miraculis, respondet: "Euntes renuntiate Ioanni, quae audistis et vidistis. Caeci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur, et beatus est, qui non fuerit scandalizatus, in me."13
- Vindicando sibi nomen Messiae. Revera iudaei etiamnunc scandalizabantur in eo, quia nolebat Messiam politicum agere ab ipsis exspectatum. Ideo, visis et expertis miraculis, plurimi quidem magnum quendam prophetam, non tamen Messiam eum agnoverunt.14 Pauci autem, qui ad momentum credere videbantur, nonnisi ea condicione credebant, ut Iesum illico, seditione contra romanos excitata, Messiam regem constituerent.15 Idcirco coram iudaeis Iesus nondum audebat nomen Messiae publice gerere.16
Cum samaritanis apertius ei licebat conversari, quia ipsi Messiam politico-nationalem iudaeorum nesciebant. Unde et coram muliere samaritana disertis verbis se Messiam esse declarat. Postquam, absconditam eius vitam revelando, primum se ei ut "prophetam" exhibuerat, mulier dixit: "Scio quia Messias venit (qui dicitur Christus); cum ergo venerit ille, nobis annuntiabit omnia." Dicit ei Iesus: "Ego sum, qui loquor tecum." Ex civitate autem illa multi crediderunt in eum samaritanorum et dicebant: "Ipsi enim audivimus et scimus, quia hic est vere Salvator mundi."17 En fides vera in Messiam spiritualem!
Coram apostolis quoque, patientia divina paulatim in fide educatis,18 Iesus Messiae nomen sibi vindicat. Cum enim ad finem commorationis galilaicae venissent Caesaream Philippi, Iesus eos interrogat: "Vos autem quem me esse dicitis?" Respondens Simon Petrus dixit: "Tu es Messias Filius Dei vivi." Iesus autem laudans et extollens confessionem messianam Petri dixit: "Beatus es, Simon Bar Iona: quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus, qui in caelis est."19