Iesum nazarenum se professum esse legatum Dei messianum evincitur contextu evangeliorum, consensu christianorum, concessu incredulorum
-
Contextu evangeliorum. Nihil manifestius testimonio, quod Iesus in omni fere pagina evangeliorum reddit de messiana sua conscientia et vocatione. Ipsius tum verba tum opera id unum inculcant eum esse legatum messianum a Deo missum. Dempto hoc testimonio evanescit tota historia evangelica. Nisi igitur scepticismo biblico absoluto faveamus, omnem sanam criticam respuentes, concedere debemus factum professionis messianae Iesu.1
-
Consensu christianorum. Tota ecclesia primigenia Iesum professa est Messiam. Petrus die pentecostes Hierosolymis urget: "Certissime sciat ergo omnis domus Israel, quia et Dominum eum et Messiam fecit Deus, hunc Iesum, quem vos crucifixistis."2 Paulus Damasci praedicat: "Quoniam hic est Messias";3 Thessalonicae clamat: "Quia hic est Iesus Messias, quem ego annuntio vobis";4 Corinthi instat, "testificans iudaeis esse Messiam Iesum";5 Ephesi "vehementer iudaeos revincebat publice, ostendens per Scripturas esse Messiam Iesum".6 Apostoli omnes "omni die non cessabant in templo et circa domos, docentes et evangelizantes Messiam Iesum"7. Atqui haec fides unanima haecque praedicatio constans discipulorum nulla ratione posset explicari, nisi magister ipse Messiam se professus fuisset.
-
Concessu incredulorum. Hoc testimonio evangeliorum et discipulorum victi, ipsi rationalistae, radicalioribus quibusdam exceptis, fatentur professionem messianam, Iesu esse factum omnium certissimum, quod nemo seriae mentis negaverit.8 Id solum contendunt Iesum non ab initio praedicationis suae Messiam se habuisse et exhibuisse, sed sensim durante vita publica et maxime ultimis vitae suae diebus sibi persuasisse se esse messianum legatum Dei. Huic opinioni inhaerent propugnantes Iesum vocationem messianam non obtinuisse a Deo, sed acquisisse naturali evolutione psychologica. Quare multum interest probare praedicationem Iesu messianam initium sumpsisse iam ab exordio vitae publicae, incrementum progressu vitae publicae, complementum exitu vitae publicae.