Duplex spectari potest in hoc sacrificio vis effectiva. Una quam dicunt Theologi ex opere operato, independente a merito et dignitate Ministri: altera quam vocant ex opere operantis, dependenter nimirum ab ipso operante, eiusque merito et bonitate, atque ab ipso pretium et virtutem accipiens. Primum effectum ex opere operato plures Theologi docent, nec sacerdotem percipere ut offerens est, nec fideles quatenus sunt offerentes, sed quatenus pro ipsis offertur: hunc enim effectum sacrificium istud non habet, nisi pro iis pro quibus est institutum, et eo modo quo institutum fuit: est autem institutum ut pro hominibus offeratur, et ut illis duntaxat prosit, pro quibus offertur: cumque sit applicativum virtutis sacrificii crucis, non causat nisi in subiecto, cui talis virtus applicatur: id autem fit ab offerente, qui determinat oblationem pro tali persona. Constans semper fuit Catholicorum sententia habere hoc infallibiles et determinatos effectus ex opere operato, nisi ille pro quo offertur obicem ponat, remissionem videlicet alicuius poenae peccatis iam remissis debitae, vel donum alicuius gratiae praevenientis ad obtinendam commissorum remissionem. Quod vero attinet ad vim impetrativam, eam non esse infallibilem quotidiana probamus experientia: non enim omnia quae petimus, et propter quae sacrificium offertur, semper impetramus. Provenit hoc ex natura impetrationis, quae requirit libertatem in dante, adeo ut possit pro suo arbitrio negare vel concedere quae petuntur. Petimus enim proposito aliquo motivo, quo putamus posse Deum moveri ad aliquid faciendum, sed ex eo non arctatur, vel propter pactum, vel propter institutionem ad concedendum. Deinde non impetramus, nisi voluntas nostra, respectu rei quam petimus, sit conformis voluntati Christi, quae cum nobis ignota sit, ei non possumus nos conformare. Certum nihilominus est non carere sacrificium hoc effectu, quia, tametsi id praecise Deus non concedat quod postulamus, aliud tamen tribuit quod hic et nunc magis iudicat expedire.
Quod ad alterum effectum ex opere operantis, duo sunt capita, ex quibus augeri potest.
Primum est bonitas et dignitas operantis procedens ex habitu gratiae sanctificantis et virtutum, quae gratiae annexae sunt: nam quo sanctior est sacerdos et gratior Deo, eo magis acceptabiles erunt eius preces, et oblationes. Secundum est actualis devotio, qua sacrificium offertur: nam quo maior illa est, eo amplius ipsum prodest. Sicut enim alia opera bona a iusto facta, eo magis sunt meritoria et impetratoria, plusque valent ad satisfactionem et remissionem poenae, quo perfectius et ferventius fiunt: ita hoc sacrificium sive spectetur ut est sacrificium, sive ut est sacramentum, quo ferventius peragitur et suscipitur; eo magis augetur meritum, magisque prodest pro se offerentibus, et suscipientibus, et illis pro quibus offertur. Ideo satagere debet sacerdos, ut sit Deo valde gratus, et continua virtutum heroicarum exercitatione crescat apud illum in gratia et sanctitate, semperque celebret cum ingenti fervore et devotione: sic enim fiet, ut tam ipse quam alii pro quibus offert, plures et efficaciores sacrificii effectus ex opere operantis consequantur.