Primum et praecipuum inter offerentes locum obtinet Christus, qui solus potuit acceptabile sacrificium offerre Patri, quod quia quotidie offert per Sacerdotes ministros suos, ideo dicitur sacerdotium habere sempiternum, sicut scriptum est, Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech. Non solum autem ex eo est offerens quod illud instituerit, quodque ei vim totam ex meritis suis contulerit: sed ex eo praecipue quod sacerdos in persona eius, et tanquam Minister ac legatus ipsum repraesentans sacrificat, ut constat ex verbis consecrationis, non enim dicit: Hoc est corpus, vel hic est sanguis Christi; sed Hoc est corpus meum, Hic est sanguis meus. Christus igitur simul cum Sacerdote idem sacrificium Deo Patri pro hominibus offert: et ex eius persona, cuius purissima sanctitas et dignitas infinita est, semper hoc sacrificium mundum est et gratum Deo, quamvis a Ministro peccatore offeratur.
Alter offerens est ipsa Catholica Ecclesia, cuius sacerdos Minister est, et in ea omnes fideles non excommunicati, qui etiam aliqua ratione sunt offerentes per sacerdotem, non tanquam per Ministrum, sed tanquam per legatum seu mediatorem. Nam sicut tota Respublica dicitur agere, quicquid eius nomine Legatus suus agit: sic omnes Catholici dicuntur sacrificare, quia ipsorum nomine in persona totius Ecclesiae Sacerdos sacrificat. Non tamen omnes eodem modo: sed quidam habitualiter tantum, illi nimirum qui nec adsunt sacrificio, nec cogitant de illo; quia tamen uniti sunt toti Ecclesiae per charitatem, censentur habitualiter idem facere quod illa facit. Alii causaliter iubendo et curando ut quis sacrificet, quod maxime contingit in dantibus ad hoc eleesymonam. Alii demum actualiter, qui sacrificio actu intersunt.
Tertius offerens et proprius Minister huius sacrificii est sacerdos legitime ordinatus, cuius tam firma et immobilis potestas est, ut etiam in haeresim lapsus, suspensus, depositus, degradatus, sive excommunicatus, valide hoc sacramentum conficiat et offerat, licet illicet, dummodo legitimam materiam et formam adhibeat. Nec valor sacrificii minuitur, etsi sacerdos pessimus, aut ab Ecclesia praecisus sit: non enim fructus ex qualitate Ministri, sed ex Christi institutione dependet.