De docta ignorantia

Nicholas of Cusa

De docta ignorantia

Nicholas of Cusa (1401–1464)

De docta ignorantia (On Learned Ignorance, 1440), in three books: the absolute maximum (God), the contracted maximum (universe), and Jesus Christ. Latin text transcribed from the Rotta 1913 Bari edition.


Liber primus

Liber secundus

Liber tertius

Capitulum I: Maximum ad hoc vel illud contractum, quo maius esse nequeat, esse sine absoluto non posse.

Capitulum II: Maximum contractum est et absolutum, creator et creatura.

Bene satis apertum est universum non nisi contracte esse plura, quae actu ita sunt, quod nullum pertingit ad simpliciter maximum. Amplius adiciam, si maximum contractum ad speciem actu subsistens dabile esset, quod tunc ipsum secundum datam contractionis speciem omnia actu esset, quae in potentia generis aut speciei illius esse possent. Maximum enim absolute est omnia possibilia actu absolute, et in hoc est infinitissimum absolute; maximum ad genus et speciem contractum pariformiter est actu possibilis perfectio secundum datam contractionem, in qua cum maius dabile non sit, est infinitum ambiens omnem naturam datae contractionis. Et quemadmodum minimum coincidit cum maximo absoluto, ita etiam ipsum contracte coincidit cum maximo contracto. Huius exemplum clarissimum de maxima linea, quae nullam patitur oppositionem, et quae est omnis figura, et aequalis omnium figurarum mensura, cum qua punctus coincidit, ut in primo libro ostendimus. Quapropter si aliquod dabile esset maximum contractionis individuum alicuius speciei, ipsum tale esse illius generis ac speciei plenitudinem necesse esset, ut vita, forma, ratio atque veritas in plenitudine perfectionis omnium, quae in ipsa specie possibilia forent. Hoc tale maximum contractum supra omnem naturam contractionis illius terminus finalis existens, in se complicans omnem eius perfectionem, cum quocunque dato supra omnem proportionem summam teneret aequalitatem, ut nulli maior et nulli minor esset, omnium perfectiones in sua plenitudine complicans.

Ex hoc manifestum est ipsum maximum contractum non posse ut pure contractum subsistere, secundum ea quae paulo ante ostendimus, cum nullum tale plenitudinem perfectionis in genere perfectionis contractionis attingere possit. Neque etiam ipsum tale, ut contractum, Deus, qui est absolutissimus, esset, sed necessario esset maximum contractum, hoc est Deus et creatura, absolutum et contractum, contractione, quae in se ipsa subsistere non posset nisi in absoluta maximitate subsistente. Non enim nisi una tantum maximitas, ut in primo ostendimus, per quam contractum dici posset maximum; si maxima potentia ipsum contractum sibi taliter uniret, ut plus uniri non posset, salvis naturis, ut sit ipsum tale, servata natura contractionis, secundum quam est plenitudo speciei contracta et creata, propter hypostaticam Deus et omnia; haec admiranda unio omnem nostrum intellectum excelleret; nam si ipsa conciperetur, quemadmodum diversa uniuntur, error est. Non enim maximitas absoluta est alia aut diversa, cum sit omnia. Si ut duo conciperetur prius divisa, nunc coniuncta, error; non enim aliter se habet divinitas secundum prius et posterius, neque est potius hoc quam illud; neque ipsum contractum ante unionem potuit hoc esse vel illud, quemadmodum individualis persona in se subsistens; neque ut partes coniunguntur in toto, cum Deus pars esse non possit. Quis igitur tam admirabilem conciperet unionem, quae neque ut formae ad materiam, cum Deus absolutus sit impermiscibilis materiae non informans? Omnibus profecto unionibus intelligibilibus haec maior esset, ubi contractum non subsisteret, cum sit maximum, nisi in ipsa absoluta maximitate, nihil ei addiciens, cum sit maximitas absoluta, neque in eius naturam transiens, cum sit contractum. Subsisteret igitur contractum in absoluto taliter, quod, si ipsum Deum conciperemus, falleremur, cum contractam naturam non mutet; si ipsum esse creaturam imaginaremur, deciperemur, cum maximitas absoluta, quae Deus est, naturam non deserat; si vero ut compositum ab utroque putaremus, erraremus, cum ex Deo et creatura, contracto et absoluto maxime, compositio sit impossibilis. Oportet igitur ipsum tale, ita Deum esse mente concipere, ut sit et creatura, ita creaturam ut sit et creator, creatorem et creaturam absque confusione et compositione. Quis itaque excellensum adeo elevari possit, ut in unitate diversitatem et in diversitate unitatem concipiat? Supra omnem igitur intellectum haec unio esset.

Capitulum III: Quomodo in natura humanitatis solum est ipsum tale maximum possibile.

Capitulum IV: Quomodo ipsum est Ihesus benedictus Deus et homo.

Capitulum V: Quomodo Christus conceptus per Spiritum Sanctum natus est ex Maria virgine.

Capitulum VI: Mysterium mortis Iesu Christi.

Capitulum VII: De mysterio resurrectionis.

Capitulum VIII: Christus primitiae dormientium coelos ascendit.

Capitulum IX: Christus iudex est vivorum et mortuorum.

Capitulum X: De sententia iudicis.

Capitulum XI: Mysteria fidei.

Capitulum XII: De ecclesia.

Epistola auctoris

↑ Top of work