De docta ignorantia
Nicholas of Cusa (1401–1464)
De docta ignorantia (On Learned Ignorance, 1440), in three books: the absolute maximum (God), the contracted maximum (universe), and Jesus Christ. Latin text transcribed from the Rotta 1913 Bari edition.
Prologus
Liber primus
Liber secundus
Liber tertius
Epistola auctoris
Accipe nunc, pater metuende, quae iamdudum attingere variis doctrinarum viis concupivi, sed prius non potui, quousque in mari ex Graecia rediens, credo superno dono a patre luminum, a quo omne datum optimum, ad hoc ductus sum, ut incomprehensibilia incomprehensibiliter amplecterer in docta ignorantia, per transcensum veritatum incorruptibilium humaniter scibilium. Quam nunc in eo, qui veritas est, absolvi his libellis, qui ex eodem principio artari possunt vel extendi. Debet autem in his profundis omnis nostri humani ingenii conatus esse, ut ad illam se elevet simplicitatem, ubi contradictoria coincidunt; in quo laborat prioris libelli conceptus. Secundus ex illo pauca de universo supra philosophorum communem viam elicit, rara multis. Et nunc complevi finaliter tertium de Iesu superbenedicto libellum, ex eodem semper progrediens fundamento; et factus est mihi Iesus Dominus continue maior in intellectu et affectu per fidei incrementum. Negare enim nemo potest Christi fidem habens, quod hac via in desiderio altius non inflammetur, ita ut, post longas meditationes et ascensiones, dulcissimum Iesum solum amandum videat, et cum gaudio omnia linquens amplectetur ut vitam veram et gaudium sempiternum. Taliter intranti in Iesum omnia cedunt, et nihil ingerere possunt difficultatis quaecumque scripturae, neque hic mundus, quoniam in Iesum hic transformatur propter inhabitantem Christi spiritum in eo; qui est finis intellectualium desideriorum, quem tu, pater devotissime, supplici corde pro me, miserrimo peccatore, assidue exorare velis, ut pariter eo frui aeternaliter mereamur.