De Controversiis, Tertia Controversia Generalis: De Summo Pontifice
Robert Bellarmine (1542–1621)
✦ This work is being completed — add a section.
Liber I: QUI EST DE ROMANI PONTIFICIS ECCLESIASTICA MONARCHIA
Liber II: DE SUCCESSIONE ROMANORUM PONTIFICUM IN PRIMATU
Caput I: Proponitur quaestio : An B. Petrus Romae fuerit ibidemque Episcopus existens mortuus sit.
Caput II: Quod Petrus Romae fuerit.
Caput III: S. Petrum Romae mortuum esse.
Caput IV: Petrum Romae usque ad mortem Episcopum fuisse.
Caput V: Solvitur argumentum primum haereticorum.
Caput VI: Solvitur secundum argumentum.
Caput VII: Solvuntur alia quinque argumenta.
Caput VIII: Solvuntur alia octo argumenta.
Persuasio 8, 9, 10, 11, 12, 13, 14, 15, sumuntur ex Act. ult. et epistolis quas Paulus e Roma scripsit, nimirum ad Gal. ad Ephes. ad Coloss. ad Philipp. ad Heb. ad Timoth. II et ad Philem. et ex epistolis Pauli ad Senecam, et Senecae ad Paulum : nam in his omnibus Scripturis occasio fuit loquendi de Petro, si is Romae fuisset : mirum autem silentium ubique reperitur.
Accedit quod non solum in his locis non dicitur Petrus fuisse Romae, sed etiam aperte indicatur non fuisse. Nam Philipp. II. dicit de iis qui Romae erant : Omnes quaerunt quae sua sunt. Et Colos. ult : Salutat, inquit, vos Aristarchus concaptivus meus et Marcus consobrinus Barnabae et Iesus qui dicitur Iustus : hi soli sunt adiutores mei in regno Dei. Et II. Tim. IV. In prima mea defensione nemo mihi astitit, sed omnes me dereliquerunt 1. Aut igitur Petrus Romae non fuit, aut maximam iniuriam illi Paulus facit, cum eum numerat inter eos, qui quaerunt quae sua sunt, et qui non erant adiutores sui in Regno Dei, et qui se in angustiis positum deseruerunt : quod argumentum non solum Veleni, sed etiam Calvini est.
Respondeo primo : nihil concludi ex argumentis ab auctoritate negative. Non enim sequitur, Lucas, Paulus, et Seneca non dicunt, Petrum fuisse Romae ; igitur non fuit Petrus Romae : non enim isti tres omnia dicere debuerunt, et plus creditur tribus testibus affirmantibus, quam mille nihil dicentibus, modo isti non negent, quod alii affirmant. Alioqui quia Matthaeus non scribit in Evangelio, Christum circumcisum : Marcus non meminit presentationis : Lucas non meminit stellae novae ; Ioannes non dicit Christum natum de Maria Virgine, ista omnia erunt falsa, quod absurdissimum est.
Ad illa autem tria loca dico : non negari in illis Petrum tunc fuisse Romae : nam cum Coloss. ult. dicit : Hi soli sunt adiutores mei in regno Dei 2, loquitur tantum de suis domesticis, qui ei ministrare soliti erant. Quomodo etiam II. Tim. IV cum dicit : Lucas est mecum solus 3, de domesticis et ministrantibus sibi loquitur. Certum enim est ex ult. cap. epist. ad Rom. multos alios, tam Iudaeos, quam Gentiles conversos ad Fidem fuisse Romae, qui Regnum Dei promovebant. Et in epist. ad Philip. cap. II, cum dicit : Omnes quaerunt quae sua sunt, per figuram intellectionis loquitur tantum de quibusdam, non de omnibus absolute. Nam ibidem dixerat paulo ante, apud se fuisse Timotheum, qui certe non quaerebat quae sua sunt : et cap. I. dixerat, quosdam praedicare Evangelium ex charitate, et proinde non quaerere quae sua sunt, sed quae Iesu Christi.
Denique in II. ad Tim. cap. IV. ubi dicit : Nemo mihi astitit, sed omnes me dereliquerunt ; quem locum Calvinus prae caeteris urget, non loquitur nisi de iis, qui eum iuvare, apud Caesarem potuissent. Nam ibidem dicit, tunc apud se fuisse Lucam, et tamen generaliter ait : Nemo mihi astitit, sed omnes me dereliquerunt : certum autem est, Petrum non potuisse eum iuvare, cum ipse non minus Caesari invisus esset, quam Paulus. Itaque loquitur tantum de quibusdam nobilibus Romanis, qui potuissent pro se adire Caesarem, sed metu tyranni id non fecerunt.
Secundo responderi posset : eo tempore, quo Paulus Romam pervenit, et quo scripsit eas epistolas, Petrum non fuisse Romae. Nam etsi Romae Sedem suam fixerat, tamen saepissime aberat, cum oporteret eum in variis locis Ecclesias constituere, ut Epiphanius annotavit, haeres. 27. nam propterea Petrus assumpsit sibi coadiutores Linum et Cletum, qui in absentia sua Romae Episcopalia munera obirent.