De Controversiis, Tertia Controversia Generalis: De Summo Pontifice

Robert Bellarmine

De Controversiis, Tertia Controversia Generalis: De Summo Pontifice

Robert Bellarmine (1542–1621)

This work is being completed — add a section.


Liber I: QUI EST DE ROMANI PONTIFICIS ECCLESIASTICA MONARCHIA

Liber II: DE SUCCESSIONE ROMANORUM PONTIFICUM IN PRIMATU

Caput I: Proponitur quaestio : An B. Petrus Romae fuerit ibidemque Episcopus existens mortuus sit.

Constitutis iis, quae ad Petri primatum explicandum, et defendendum pertinebant, ad ea veniendum nobis est, quae ad primatum successorum eius pertinent. Quoniam autem ius successionis Pontificum Romanorum in eo fundatur, quod Petrus Romae Sedem suam iubente Domino collocaverit atque ibidem usque ad mortem sederit ; prima nascitur quaestio : « An Petrus Romae Episcopus fuerit, nec inde unquam Sedem suam alio transtulerit. »

Haeretici huius temporis plurimi in dubium revocant, id quod iam supra 1500 annos constantissime a toto Orbe terrarum creditum est, nimirum B. Petrum Episcopum Romanum fuisse, ac Romae per crucis martyrium spiritum Domino reddidisse : sed alii modestius, alii impudentius hoc argumentum tractant.

Primus quod sciam qui docuit, B. Petrum neque Episcopum fuisse Romae, neque Romam ipsam unquam vidisse, fuit Gulielmus quidam Ioannis Wiclefi praeceptor, ut Thomas Waldensis refert lib. II. doctr. Fid., art. I cap. 7. Hunc secutus est Udalricus Velenus Lutheranus, qui librum integrum de hac re edidit, in quo 18 persuasionibus (sic ipse eas vocat) demonstrasse se putat, Petrum nunquam fuisse Romae, et tam Petrum quam Paulum, non Romae, sed Hierosolymis esse occisos. Pro quo opere ad finem libri affirmat, se sine ullo dubio immarcescibilis coronae praemia a Deo percepturum. Et sane si mendacia coronantur a Deo splendidissimam coronam sine ulla dubitatione Velenus accipiet.

Illyricus quoque in lib cont. Prim. Papae : « Demonstratio, inquit, certa est, Petrum Romae non fuisse. » Ioannes Calvinus lib. IV Instit. cap. 6 § 15. postquam rem totam esse dubiam ostendit, ita concludit : « Tamen, inquit, propter scriptorum consensum, non pugno quin illic mortuus fuerit, sed Episcopum fuisse, praesertim longo tempore, persuaderi nequeo. » Similia habent Magdeburgenses, Cent. I. lib. II. cap. 10. col. 561.

Est autem observandum, quatuor esse quae in dubium revocantur. Primo, an Petrus fuerit Romae ? Secundo, an sit mortuus Romae ? Tertio, an fuerit Episcopus Romae ? Quarto, an Romanum Episcopatum semel susceptum nunquam mutaverit.

Ex his quatuor, solum postremum, et requiritur necessario, et sufficit ad Romani Pontificis primatum constituendum : quae causa fuit, cur Calvinus solum hoc quartum nullo modo admiserit, cum de caeteris tribus parum sollicitus esset ; nam illud primum neque requiri, neque sufficere planum est, cum multi veniant Romam, qui tamen Romani Pontifices nunquam evadunt, et multi Romani Pontifices nunquam fuerint Romae, ut Clemens V, Ioannes XXII, Benedictus XII, Clemens VI, Innocentius VI, qui in Galliis ordinati, ibidem semper manserunt.

Alterum item neque requiri, neque sufficere, testantur multi Romani Pontifices, qui extra Romam mortui sunt : nam Clemens I, obiit in Ponto, Pontianus in Sardinia, Ioannes I, Ravennae, Agapetus Constantinopoli, Innocentius IV Neapoli, Ioannes XX Viterbii, et alii in aliis locis. Idem testantur multo plures, qui quotidie moriuntur Romae, nec tamen Romani Pontifices sunt.

Tertium autem requiri, sed non sufficere, ex eo colligitur, quod Petrus Episcopus Antiocheni fuit et tamen quoniam sedem alio transtulit, nunquam deinceps locum primum Episcopi Antiocheni habuerint : igitur quartum solum et requiritur, et sufficit. Quia tamen omnia sunt vera, suis ac propriis argumentis singula demonstrabimus.

Caput II: Quod Petrus Romae fuerit.

Caput III: S. Petrum Romae mortuum esse.

Caput IV: Petrum Romae usque ad mortem Episcopum fuisse.

Caput V: Solvitur argumentum primum haereticorum.

Caput VI: Solvitur secundum argumentum.

Caput VII: Solvuntur alia quinque argumenta.

Caput VIII: Solvuntur alia octo argumenta.

Caput IX: Solvitur argumentum decimumsextum.

Caput X: Solvitur decimum septimum argumentum.

Caput XI: Solvitur argumentum ultimum.

Caput XII: Romanum Pontificem Petro succedere in Ecclesiastica Monarchia, probatur ex divino iure et ratione successionis.

Caput XIII: Idem probatur ex Conciliis.

Caput XIV: Idem probatur ex testimoniis summorum Pontificum.

Caput XV: Idem probatur ex Patribus Graecis.

Caput XVI: Idem probatur ex Patribus Latinis.

Caput XVII: Idem probatur ex origine et antiquitate Primatus.

Caput XVIII: Idem probatur ex auctoritate, quam exercuit Romanus Pontifex in alios Episcopos.

Caput XIX: Idem probatur ex legibus, dispensationibus et censuris.

Caput XX: Idem probatur ex Vicariis Papae.

Caput XXI: Idem probatur ex iure Appellationum.

Caput XXII: Solvuntur argumenta Nili de iure Appellationum.

Caput XXIII: Solvitur argumentum primum Lutheranorum.

Caput XXIV: Solvuntur alia tria argumenta.

Caput XXV: Solvitur argumentum ultimum.

Caput XXVI: Idem probatur ex eo, quod summus Pontifex a nemine iudicatur.

Caput XXVII: Solvuntur argumenta Nili.

Caput XXVIII: Solvuntur obiectiones Calvini.

Caput XXIX: Solvuntur alia novem argumenta.

Caput XXX: Solvitur argumentum ultimum, et tractatur quaestio : An Papa haereticus deponi possit.

Caput XXXI: Idem probatur ex nominibus, quae Romano Pontifici tribui solent.

Liber III: UBI DE ANTICHRISTO

Liber IV: DE POTESTATE SPIRITUALI

Liber V: DE POTESTATE PONTIFICIS TEMPORALI

↑ Top of work