Jam ad finem totius disputationis placuit annotare divinum sive judicium, sive testimonium. Nam Deus multis modis ostendit post exortum schisma, utri errent, Graeci an Latini. Nam usque ad tempus schismatis ita floruit Graecia viris doctis et sanctis, ut omnia Concilia generalia apud Graecos celebrata sint: post schisma autem per annos fere 800. nullum habuerunt Concilium, nullum virum sanctum miraculis clarum, paucissimos homines doctos. Latini vero hoc eodem tempore habuerunt duodecim generalia Concilia, et innumerabilia particularia. Item singulis aetatibus viros miraculis clarissimos, novos Ordines religiosorum, plurimos homines doctos.
Praeterea hoc tempore Fides Latinorum propagata est accessione Indorum Orientalium, et novi orbis in Occidente: Fides Graecorum minuitur in dies quotidie: Graeci in Conciliis convicti, ad nostram Fidem conversi sunt quater, aut quinquies, et fortassis etiam saepius; et semper ad vomitum suum redierunt.
Latini semper in disputationibus superiores in eadem Fide et doctrina permanserunt. Denique apud Latinos regna, et imperia potentissima adhuc florent: imperium vero Graecorum per Turcas Christi hostes eversum, ac destructum est penitus, ipsique omnes in miserrima servitute degere, gravissimumque jugum captivitatis perferre coguntur.
Ac ut intelligant causam exitii sui esse pertinaciam in errore de processione Spiritus sancti; in ipsis feriis Spiritus sancti capta fuit Constantinopolis a Turcis, Imperator occisus, et Imperium omnino extinctum. Nam, ut probat Gerardus Mercator in sua Chron. anno 1452. die 28. Maii indixit Mahumetes exercitui suo ultimam oppugnationem, et sequenti die Constantinopolim coepit. Illo autem anno fuit Pentecoste die 28. Maii, ut planum est ex aureo numero, et littera dominicali, unde festa mobilia investigantur. Erat enim aureus numerus 9. et littera dominicalis A. Itaque multi comparant Ecclesiam Graecam regno Samariae, quod separavit se a vero Templo, et tandem in captivitatem perpetuam adductum est.