De Controversiis, Secunda Controversia Generalis: De Christo

Robert Bellarmine

De Controversiis, Secunda Controversia Generalis: De Christo

Robert Bellarmine (1542–1621)

First published 1599

In this five-book theological work, Robert Bellarmine presents a systematic exposition and defense of the principal Catholic doctrines concerning Christ. He examines Christ’s divinity, the Trinity, the Incarnation and hypostatic union, the soul and knowledge of Christ, His descent into hell, and His office as Mediator. Drawing extensively on Scripture, the Fathers, councils, and scholastic theology, Bellarmine also refutes Arian, Socinian, Protestant, and other Christological errors, offering a comprehensive defense of Catholic Trinitarian and Christological doctrine.


Praefatio I: De duplici genere hostium Divinitatis Christi

Liber I: Ubi agitur de ejus divinitate

Liber II: De distinctione personali a Patre et Spiritu Sancto

Caput I: De distinctione personarum in eadem essentia

Caput II: De vocibus, quibus utimur in hoc mysterio explicando

Caput III: De vocibus Essentia et Homousios

Igitur prima vox est essentia, Graece οὐσία, quae in Scripturis invenitur Luc. XV, ubi enim adolescentior filius petit a patre portionem substantiae, in Graeco est, μέρος της οὐσίας; ubi οὐσία opes paternas significat. Quae sunt autem Dei opes, nisi ipsius divinitas, quae est summum et infinitum bonum? Quia tamen non expresse hoc loco Dei natura vocatur οὐσία, merito Epiphanius dicere potuit haeres. 73: «Essentiae nomen nudo modo in veteri ac novo Testamento non habetur, sensus autem et significatio ubique habetur.» Haec ille. Itaque etsi haec vox non habetur in Scriptura, tamen habetur ejus synonyma. Nam Rom. I dicitur de Deo: Sempiterna quoque virtus ejus ac divinitas. Graece Θεότης, quid est autem Θεότης, nisi οὐσία τοῦ Θεοῦ? Item Philip. II habetur μορφὴ τοῦ Θεοῦ, forma Dei. Certe non minus Philosophicum est forma, quam essentia. Et II. Pet. I habetur divinae consortes naturae, Graece Θείας φύσεως. At idem omnino sunt essentia et natura.

Denique habetur ipsum nomen essentiae in sua radice: nam essentia dicitur ab esse, et est abstractum ejus nominis, quod in concreto dicitur ens: Porro ens, et esse in Scripturis de Deo dicitur Exod. III. Ego sum qui sum; qui est, misit me ad vos. Graece ὁ ὢν. Si igitur Deus dicitur ens secundum Scripturas, cur ejus natura non poterit dici essentia?

Ad hunc locum ridicule Transylvani respondent. Dicunt enim Deum posse vocari ens, sed non essentiam, quia si quis hominem aliquem vocaret humanitatem, ab omnibus rideretur. At non advertunt, Deum esse simplicissimum, et proinde dici de illo nomina tam abstracta quam concreta: vocatur enim in Scripturis Deus verus, et veritas; sapiens et sapientia, justus et justitia; cur non eodem modo igitur dici potest ens et essentia? Sed neque id hoc loco contendimus, Deum posse vocari essentiam: sed illud solum, essentiae nomen, quo Dei natura explicatur, non esse alienum a Scriptura, nec esse ut absurdum repudiandum. Ex hoc nomine sit ὁμοούσιος, id est, ejusdem essentiae, quod nomen Ariani et veteres, et novi maxime oderant; tum quia extra Scripturas, tum quia novum illis esse videbatur. Et tamen utebantur ipsi nominibus multo magis novis, et quae in nulla Scriptura reperiantur, qualia sunt ἑτερούσιος, id est, alterius essentiae, et ὁμοιούσιος, id est, similis essentiae.

Sed primam calumniam duobus modis Patres refutarunt. Primo demonstrarunt, nomen hoc non ideo esse rejiciendum, quod in Scripturis non sit, cum constat, in Scripturis sensum hujus nominis reperiri, dicente Domino Joan. X. Ego et Pater unum sumus. Ita respondit Aug. tract. 97. in Joann. et in disput. cum Pascentio. Secundo, Patres ostendere conati sunt, non esse hoc nomen alienum a Scripturis. Ac primum Ambrosius lib. III de Fide, cap. 7. probat hoc nomen non esse alienum a Scriptura, quia similibus vocibus Scriptura utitur. Dominus enim Luc. VI. τὸν ἄρτον ἡμῶν ἐπιούσιον dixit. Et Moses Deut. VI, XIV, et XXVI, vocat filios Israel λαὸν περιούσιον. Sunt autem plane similia ἐπιούσιος, περιούσιος et ὁμοιούσιος: ut etiam Latina, supersubstantialis et consubstantialis. Cyrillus lib. I. de Trin. probat, Homousion non esse omnino extra Scripturam, cum deducatur ab οὐσία, et οὐσία deducatur ab ὄντος, et allegat hunc locum Exod. III. Ego sum ὁ ὤν.

Alteram calumniam de novitate hujus nominis multi Patres apertissime confutarunt, atque ostenderunt, non fuisse inventum hoc nomen in Nicaeno Concilio ut ipsi Ariani olim jactabant, sed fuisse etiam antea in usu Patrum. Nam. Dionysius Alexand. in apol. ad Dionys. Rom. ut Athanasius refert in ep. de sentent. Dionys. Alexand. dicit, se usum hoc nomine, quia etsi non invenitur in Scripturis, tamen est conforme his quae in Scripturis de Patre et Filio dicuntur. Et rursum idem Athanasius in lib. de decret. Nicaenae Synod. dicit, Arianos immerito conqueri de hoc nomine ex duobus Dionysiis Roman. et Alexand. Item ex Theognosto, et Origene. Et rursum in l. de Synod. Arimini et Seleuc. dicit, Concilium Nicaenum nihil novi statuisse, sed usum esse iis vocibus, quibus maiores usi fuerant. Theodoretus etiam in I. lib. hist. cap. 12. et 13. probat hoc vocabulum non esse novum, etiam testimonio Eusebii Caesariensis, qui licet faveret Arianis, tamen confessus est in quadam epistola, antiquos et illustres Patres hoc nomine usos.

Ambrosius lib. III. de Fide cap. 7. scribit, Patres in Concilio Nicaeno occasionem accepisse hujus nominis usurpandi ex verbis Eusebii Nicomediensis haeretici Ariani, qui scripserat in epistola quadam: «Si verum Dei Filium et increatum dicimus, homousion cum Patre incipimus confiteri.» «Haec, inquit Ambrosius, cum lecta esset epistola in Concilio Nicaeno, hoc verbum in tractatu Fidei posuerunt Patres, quod viderunt adversariis esse formidini.» Vide igitur quam impudenter Ariani querebantur, novum esse nomen, quod ipsi antea usurpabant. Ex quo refellitur etiam mendacium Transylvanorum, qui lib. I, cap. 3. dicunt, in Concilio Nicaeno introductum secundum Deum, Patri coessentialem, et proinde esse Deum recentem, et Patribus incognitum.

Sunt autem hoc loco duo notanda de hoc nomine. Primum est, non solum Arianis displicuisse hoc nomen, sed etiam quibusdam Catholicis propterea quod Patres Concilii Antiocheni contra Paulum Samosatenum diserte negaverant, Filium esse Patri homousion, idque acciderat ante natam haeresim Arii. Quibus Athanasius in primis objicit auctoritatem Dionysii Romani et Alexandrini qui antiquiores fuerunt Concilio illo Antiocheno, et Filium Patri homousion dixerunt. Deinde conciliat omnes ac dicit, Antiochenos Patres negasse homousion Patri esse Filium ad mentem Samosateni, non simpliciter. Samosatenus enim acceperat corporaliter hoc vocabulum, quasi significaret, Filium esse Patri consubstantialem, quomodo est homo homini consubstantialis: ita ut duae substantiae sint, sed ejusdem speciei. De qua re loquitur etiam S. Hilarius in lib. de Synod. extr. «Male homousion Samosatenus confessus est, sed numquid melius Ariani negaverunt? Octoginta Episcopi olim respuerunt, sed trecenti decem et octo nuper receperunt: illi contra haereticum improbaverunt: numquid et isti non adversum haereticum probaverunt? si et probando et improbando unum utrique statuerunt, quid bene constituta convellimus?»

Notandum est secundo, hoc nomen divinitus inventum videri, siquidem destruit simul contrarias haereses Arii et Sabellii. Nam, ut docet Athanasius in lib. de Synod. Prim. et Seleuc. et etiam Basilius in quadam epist. ad ancillas Dei, non dicitur homousios de iis, quae quomodocumque habent similem essentiam, sed de iis tantum, quorum unum est ab altero, et ab illo recipit eamdem essentiam. Sabellius fatebatur Patrem et Filium habere eamdem essentiam, sed negabat unum esse ab alio. Ariani fatebantur Filium esse a Patre, sed negabant accepisse eamdem essentiam Unde Athanasius in lib. de decret. Nicaen. Synod dicit, Arianos omnes alias voces tolerasse praeter istam, quia omnes alias poterant trahere ad suum sensum, et ideo Nicaenum Concilium in Symbolo, postquam dixerat Filium esse Deum de Deo, Deum verum de Deo vero, genitum non factum, et ex substantia Patris natum, animadvertisse, ista omnia eludi posse ab astutia Arianorum, et propterea addidisse, homousion Patri. Epiphanius quoque in Ancorato monet, aliud esse συνούσιον aliud ὁμοούσιον. Illud enim primum posse recipi etiam a Sabellio, hoc secundum non posse. Nam synusion significat unitatem sine distinctione, homousion significat unitatem cum distinctione, et processione unius ab altero. Denique Ambrosius lib. III de Fide cap. 7. «Recte, inquit, homousion Patri Filium dicimus, quia verbo eo et personarum distinctio, et naturae unitas significatur.» Haec ille.

Potest hoc illustrari ex antepraedicamentis Aristotelis, ubi vocat συνώνυμα, quae nos dicimus univoca, ὁμώνυμα, quae nos dicimus aequivoca. Ut enim univocum nomen est omnino unum et voce et significatione, ita synusion significat aliquid omnino unum sine distinctione, et quomodo aequivocum est unum voce, sed multiplex significatione; ita homousion est unum in essentia, distinctum in personis,

Caput IV: De vocibus Hypostasis et substantia

Caput V: De caeteris vocibus

Caput VI: Ostenditur distinctio personarum

Caput VII: Diluitur argumentum primum contra distinctionem personarum in eadem essentia

Caput VIII: Diluitur argumentum secundum

Caput IX: Diluitur argumentum tertium

Caput X: Diluitur argumentum quartum

Caput XI: Diluitur argumentum quintum

Caput XII: Diluitur argumentum sextum

Caput XIII: Diluitur argumentum septimum

Caput XIV: Diluitur argumentum octavum

Caput XV: Diluitur argumentum nonum

Caput XVI: Diluitur argumentum decimum

Caput XVII: Diluitur argumentum undecimum

Caput XVIII: Diluitur argumentum duodecimum

Caput XIX: An Filius Dei sit autotheos

Caput XX: De processione Spiritus sancti a Filio

Caput XXI: De Origine hujus haeresis

Caput XXII: Ex Scripturis ostenditur, Spiritum a Filio procedere

Caput XXIII: Idem probatur testimoniis Conciliorum

Caput XXIV: Idem probatur ex Patribus Latinis

Caput XXV: Idem probatur ex Patribus Graecis

Caput XXVI: Et ratione idem confirmatur

Caput XXVII: Solvuntur argumenta Graecorum

Caput XXVIII: Demonstratur recte factam additionem illam, Filioque

Caput XXIX: Solvuntur objectiones Graecorum

Caput XXX: Concluditur disputatio divino testimonio

Liber III: De carne sive de incarnatione Domini

Liber IV: De Christi Anima

Liber V: Qui est de mediatore, et ejus merito

↑ Top of work