Cursus Philosophicus Thomisticus, Secunda Pars Artis Logicae

John of St. Thomas

Cursus Philosophicus Thomisticus, Secunda Pars Artis Logicae

John of St. Thomas (1589–1644)

Secunda pars artis Logicae of the Cursus Philosophicus Thomisticus of John of St. Thomas (Joannes a Sancto Thoma), from the Reiser edition (Marietti, Turin, 1930), Reiser tomus I, pars secunda.


Praefatio I: Auctoris praefatio in 4. editionem secundae partis artis Logicae

PROOEMIUM

Quaestio I: DE LOGICA, QUALIS SIT ET AD QUAE SE EXTENDAT

Quaestio II: DE ENTE RATIONIS LOGICO, QUOD EST SECUNDA INTENTIO

Quaestio III: DE UNIVERSALI SECUNDUM SE

Quaestio IV: DE CAUSA UNIVERSALIS

Quaestio V: DE ACTU UNIVERSALIS, QUI EST PRAEDICARI DE MULTIS

Quaestio VI: DE DIVISIONE UNIVERSALIS IN QUINQUE PRAEDICABILIA

Quaestio VII: DE GENERE

Quaestio VIII: DE SPECIE PRAEDICABILI ET SUBICIBILI

Quaestio IX: DE INDIVIDUO

Quaestio X: DE DIFFERENTIA COMMUNITER DICTA ET UT TERTIUM PRAEDICABILE EST

Quaestio XI: DE PROPRIO

Articulus I: EXPLICATUR NATURA PROPRII, EIUSQUE DIVISIONES EXPENDUNTUR

Articulus II: QUID SIT PROPRIUM QUARTUM PRAEDICABILE ET RESPECTU QUORUM SUMATUR

DUO SUNT, quae in hoc quarto praedicabili, quatenus universale est, explicatione indigent: Primum, an ratio quarti praedicabilis conveniat solum proprio quarto modo, an etiam aliis. Secundum, respectu quorum inferiorum conveniat ei ista universalitas quarto praedicabilis.

Circa primum non pauci DOCTORES existimant intentionem quarti praedicabilis non solum proprio quarto modo, sed etiam proprio secundo modo convenire vel etiam omnibus. Et totum fundamentum videtur reduci ad hoc, quia ista propria, saltem quod est proprium secundo modo, praedicantur in quale accidentaliter et distincto modo a quinto praedicabili, quod solum dicit posse adesse et abesse, et conveniunt necessario, quia quod est proprium secundo modo, ut hominem esse bipedem, necessario illi convenit, licet non soli, ergo pertinet ad quartum praedicabile.

Et confirmatur, quia nullum est accidens, quod ab aliqua substantia non dimanet, licet etiam possit convenire aliis subiectis, a quibus non dimanat. Unde S. Thomas in 7. cap. de Ente et Essentia absolute docet omnia accidentia dimanare a substantia. Quod constat, quia omne accidens est quaedam participatio substantiae. Ergo sub ea ratione, qua dimanat a substantia, debet pertinere ad quartum praedicabile, licet quatenus communicatur aliis, a quibus non dimanat, deficiat a perfecta ratione proprii.

NIHILOMINUS oppositum tenendum est. Et dico: Solum proprium quarto modo, vel quod ad illud reducitur, esse substratum intentionis quarti praedicabilis.

Quae sententia est communior inter thomistas, de quo videri potest Soto, Masius, Araujo et alii cum Cursu Carmel. disp. 8. q. 1.

RATIO sumitur ex determinatis per Philosophum 1. Poster. cap. 4. lect. 10. apud D. Thomam, ubi assignans quatuor modos per se et explicans secundum, scilicet quando subiectum ponitur in definitione praedicati, dicit hanc esse differentiam inter accidens proprium et commune, quod quando in definitione alicuius praedicati ponitur subiectum, est accidens proprium. Si vero aliquod praedicatum non ponatur in definitione subiecti neque subiectum in definitione praedicati, talia sunt accidentia communia et per accidens praedicantur. Sed quando aliquid non significatur ut proprium quarto modo, quod omni, soli et semper convenit, subiectum non ponitur in definitione ipsius accidentis, sicut homo non ponitur in definitione bipedis nec cygnus in definitione albi; ergo illud non est proprium, ut discernitur a quinto praedicabili. Et quod non ponatur subiectum in definitione talis praedicati patet, quia salvatur extra illud subiectum, quia licet competat omni, sed non soli.

Dices: Hac ratione probaretur, quod risibile non esset proprium quarto modo respectu Petri et aliorum individuorum, quia etiam Petrus non ponitur in definitione risibilis, sicut neque homo in definitione bipedis.

Respondetur, quod Petrus non ratione singularitatis, sed ratione naturae specificae, quae in Petro est, ponitur in definitione risibilis. Omne enim, quod pertinet ad naturam specificam Petri, in definitione risibilis ponitur, sed non quod pertinet ad singularitatem Petri; non vero tota natura hominis ponitur in definitione bipedis. Et haec est causa, quod ex proprietatibus genericis magis fiunt propria secundo modo respectu specierum, quam ex specificis.

Deinde, ut optime notat S. Thomas opusc. 48. cap. de Proprio, accidentia communia solum habent habitudinem ad subiectum ut ad causam materialem et receptivam, quia causa materialis ut sic non ponit necessariam connexionem cum forma accidentali. Proprium autem non respicit subiectum solum ut causam receptivam, sed ut principium, a quo dimanat, quia habet causam connexionis cum illo. Quod etiam advertit S. Thomas 1. Poster. loco cit. Ergo ut aliquid sit proprium quartum praedicabile, ut discernitur a quinto, oportet, quod subiectum non solum habeat recipere, sed etiam habeat esse radix talis accidentis et necessariam connexionem cum illo. Sed si non convenit ei soli, non habet necessariam connexionem cum illo, siquidem est commune aliis et non potest habere pro principio essentiali et radicali diversas essentias ut diversa sunt; ergo ut sit quartum praedicabile, debet convenire omni, soli et semper. Unde dicit D. Thomas in 1. dist. 8. q. 1. art. 1. ad 1., quod «cum dicitur aliquid proprie convenire ex parte subiecti, oportet, quod per proprietatem excludatur omne extraneum a natura subiecti, ut cum dicitur proprium hominis esse risibile, quia nulli extraneo a natura hominis competit». Quod ergo omni competit, sed non soli, convenit extraneo a natura subiecti, et sic non proprie convenit.

AD FUNDAMENTA OPPOSITAE SENTENTIAE respondetur, quod alia propria, etiam quae secundo modo propria sunt, non praedicantur necessario necessitate quasi formali et connexionis intrinsecae, sed necessitate quasi materiali seu necessitate materiae individualis, ut sumitur ex D. Thoma opusc. 48. cap. de Proprio, sicut dicemus de accidente inseparabili quaest. seq. Quod autem praedicatur necessario necessitate quasi formali et ex principiis naturae et non solum ex principiis individualibus et necessitate materiae, hoc est proprium quartum praedicabile. Dicitur autem quintum praedicabile, quod potest adesse et abesse, quia non habet connexionem intrinsecam neque radicem in propriis naturae, licet ex aliqua causa extrinseca separari non possit quantum ad existentiam.

In homine autem esse bipedem, si est proprium quarto modo respectu alicuius gradus subalterni, respectu illius erit quartum praedicabile, et solum secundum quid erit in secundo modo proprii, in quantum non dicitur ad convertentiam respectu hominis.

Ad confirmationem respondetur, omnia accidentia causari a substantia, ut ibi dicit D. Thomas, sed quaedam secundum principia formalia, et ista sunt propriae passiones, quia habent connexionem necessitatis formalis; quaedam ex principiis materialibus, et sunt accidentia communia seu accidentia individuorum, ut ibi dicit D. Thomas. Quae autem ex formalibus principiis causantur, si alii subiecto communicentur, erunt accidentia communia respectu eius, cui communicantur, ut calor respectu aquae vel ligni, sed propria respectu eius, a quo causantur.

Circa secundum punctum, scilicet respectu quorum subiectorum conveniat ratio quarti praedicabilis, an respectu speciei, cum qua passio convertitur, an vero respectu inferiorum, de quibus dicitur.

RATIO DUBITANDI est, quia proprium quarto modo neque convenit individuis necessario neque convertibiliter, ergo respectu illorum non est praedicabile ut proprium. Antecedens patet, quia proprium non convenit soli individuo, sed aliis; ergo non habet necessariam connexionem cum individuo quatenus tale. Neque convertitur cum illo, quia non valet mutua consequentia inter individua et proprium; licet enim valeat: «Est Petrus, ergo est risibilis», non tamen e contra: «Est risibile, ergo est Petrus». Ergo non se habet convertibiliter cum individuis.

Et confirmatur, quia propriae passiones generis respectu inferiorum non se habent ut propria quarto modo, sed secundo; ergo non dicitur quartum praedicabile respectu inferiorum, sed respectu naturae, cum qua convertitur. Antecedens probatur, quia bipes est propria passio animalis condistincti contra quadrupedia, quod est genus innominatum respectu omnium bipedum, et tamen respectu hominis est proprium secundo modo. Imo omnia accidentia communia, ut albedo et nigredo et similia, respectu alicuius subiecti sunt propria quarto modo, et tamen de corporibus singularibus dicuntur tamquam accidentia communia; ergo quartum praedicabile non dicitur tale respectu inferiorum. Ac denique potest fieri simile argumentum sicut supra de differentia, quia haec praedicatio: «Homo est risibilis» est quarti praedicabilis, cum non pertineat ad alium modum praedicandi, et est universalis, quia praedicatur de universali ad convertentiam; scilicet de homine, ergo est universale quarti praedicabilis respectu speciei.

Omitto rationes ad probandum, quod inferiora proprii non debeant esse ipsamet propria singularizata, v. g. respectu risibilis hoc et illud risibile, quia in simili iam hoc resolvimus in quaest. praec. de Differentia.

AD PROPOSITAM ERGO DIFFICULTATEM RESPONDEO iuxta dicta quaest. praec. de Differentia, quod proprium non induit rationem quarti praedicabilis nisi respectu individuorum ipsius speciei, cum qua convertitur. Itaque tantum ad metaphysicam rationem propriae passionis, scilicet rationem necessariae connexionis et convertibilitatem cum eo, cuius est proprium, totum hoc habet respectu speciei, cum qua dicitur ad convertentiam, et est potius quartum praedicatum quam quartum praedicabile. Quantum vero ad rationem quarti universalis logici, sic necessario debet respicere inferiora ipsius speciei, cum qua convertitur.

ET RATIO EST, quia proprium respectu suorum singularium, v. g. risibilitas ad hanc et illam risibilitatem, est quidem superius et universale, sed non in quale, sed in quid, sicut species et individua. Accidens enim proprium etiam habet suam quidditatem et naturam, quam praedicat de suis inferioribus. Respectu autem speciei seu naturae, a qua dimanat proprium, sumptae in communi, praedicatur quidem in quale, sed non ut superius, sed ut aequale et convertibiliter. Unde concomitante erit universale, sed non formaliter respectu eius, cum non sit respectu illius superius. Unde cum proprium praedicetur per se et de omni, per se quidem dicetur respectu subiecti seu naturae, a qua dimanat, de omni autem respectu contentorum sub tali natura, ut egregie adnotavit D. Thomas 1. Poster. lect. 9. § Interponit etc.

AD FUNDAMENTA OPPOSITA respondetur: Ad primum: Negatur antecedens. Ad probationem dicitur, proprium habere necessariam connexionem cum individuis mediate et ratione naturae, a qua dimanat, non ratione individuationis, cui communicatur. Similiter mutuo convertitur cum illis ratione naturae eorum, non ratione individuationis. Quod autem sit commune multis, non tollit rationem proprii respectu naturae, quia haec communitas non est ad extranea, sed ad individua propriae naturae. Nec requiritur, quod connexio necessaria fundetur in aliquo ratione omnium, quae in eo sunt vel sub eo continentur, sed ratione naturae seu radicis et principii, in quo fundatur. Unde non requiritur, quod sit mutua consequentia inter proprium alicuius naturae et quodlibet individuum, sed sufficit, quod inter ipsam naturam et proprium sit mutua connexio et consequentia.

Ad confirmationem respondetur, quod ea, quae vere sunt passiones generis, conveniunt omnibus inferioribus tamquam propria quarto modo, non minus quam propria specifica individuis talis speciei, sicut tactivum, quod est proprietas animalis, et quantitas respectu corporis, si tamen consequitur ad formam corporis et non solum ad materiam. Nam quod quantitas sit proprietas corporis satis significat D. Thomas quaest. de Spirit. creat. art. 3. ad 18. Alii autem de hoc dubitant; de quo Caietanus de Ente et Essentia cap. 7. q. 16. ad 1. Hoc tamen ad praesens non spectat.

Quod autem dicitur de bipede, non omnino constat esse proprium quarto modo; nam inter essentiales differentias ponitur a D. Thoma 5. Metaph. lect. 16. in principio, sed tamen absolute numeratur inter accidentales differentias 1. de Anima lect. 1. in fine. Et dicitur accipi tamquam differentiam essentialem, quia utimur accidentalibus differentiis nobis notioribus pro essentialibus.

Ad id, quod dicitur de aliis accidentibus respondetur non omnia esse proprias passiones, quia non omnia oriuntur ex principiis formalibus naturae, sed quaedam oriuntur ex materialibus, ut supra diximus ex Divo Thoma 7. cap. de Ente et Essentia. Et idem habet in 1. dist. 17. q. 1. art. 2. ad 2. Et alia non sunt propriae passiones alicuius naturae, licet ab extrinseco possint habere causam inseparabilitatis in aliquo subiecto, ut nigredo in corvo.

Ad argumentum autem de praedicatione proprii de specie respondetur esse quidem praedicationem rei universalis, sed tamen non habentis universalitatem respectu speciei, quae est illi aequalis, non inferior; universale autem formaliter solum est respectu inferiorum.

Ultimo adverte aliquando propriam passionem non esse accidens determinatum, sed disiunctum, ut par vel impar respectu numeri, masculinum et femininum respectu animalis, et tunc quodlibet eorum determinate est accidens, illud vero disiunctum est, quod convenit per se. De quo videatur D. Thomas 1. Poster. lect. 10. in fine.

Quaestio XII: DE ACCIDENTE QUINTO PRAEDICABILI

Liber I: LIBER PRAEDICAMENTORUM

Quaestio XIII: DE ANTEPRAEDICAMENTIS ET ANALOGIS

Quaestio XIV: DE ENTE PRAEDICAMENTALI ET DIVISIONE IN DECEM PRAEDICAMENTA

Quaestio XV: DE SUBSTANTIA PRAEDICAMENTALI

Quaestio XVI: DE QUANTITATE

Quaestio XVII: DE PRAEDICAMENTO RELATIONIS

Quaestio XVIII: DE QUALITATE

Quaestio XIX: DE SEX ULTIMIS PRAEDICAMENTIS

Textus I: TEXTUS POST PRAEDICAMENTORUM

Quaestio XX: DE POSTPRAEDICAMENTIS

Liber II: SUPER LIBROS PERIHERMENIAS

Quaestio XXI: DE SIGNO SECUNDUM SE

Quaestio XXII: DE DIVISIONIBUS SIGNI

Quaestio XXIII: DE NOTITIIS ET CONCEPTIBUS

Liber III: IN LIBROS POSTERIORUM

Quaestio XXIV: DE PRAECOGNITIS ET PRAEMISSIS

Quaestio XXV: DE DEMONSTRATIONE

Quaestio XXVI: DE SCIENTIA TAM SECUNDUM SE QUAM IN ORDINE AD OPINIONEM ET FIDEM

Quaestio XXVII: DE UNITATE ET DISTINCTIONE SCIENTIARUM

↑ Top of work