Cursus Philosophicus Thomisticus, Secunda Pars Artis Logicae

John of St. Thomas

Cursus Philosophicus Thomisticus, Secunda Pars Artis Logicae

John of St. Thomas (1589–1644)

Secunda pars artis Logicae of the Cursus Philosophicus Thomisticus of John of St. Thomas (Joannes a Sancto Thoma), from the Reiser edition (Marietti, Turin, 1930), Reiser tomus I, pars secunda.


Praefatio I: Auctoris praefatio in 4. editionem secundae partis artis Logicae

Lectori

Oppignoratam fidem meam in emittenda secunda Logicae parte, editione hac libero, legentium utilitati felicius obstrictam, avidius vinculatam. Certe quod in me fuit, addiscentium commodo intentus, quibus in longum disputatae quaestiones non parum impedimento sunt et taedio, fateor sic me ista tractasse, ut accuratioribus oculis haud quaquam praeluxisse praesumam, at nec tardioribus offudisse caliginem, illud perpetuo curans, ut quanta brevitate fieri possit, quid tenendum sit, aperiatur, ne variis ambagibus disputationem terendo dum aliorum placita displicent, sententiam propriam suspendamus. Optime enim admonuit Ambrosius praefatione in Psalmos «faciliora esse, quae brevius explicantur». Praecipuam autem scriptoris intentionem praesertim in istis prioribus scientiis enucleandis in eo sitam arbitror, ut facilitatem potius exhibeat quam eruditionem et multiplicem doctrinae paraturam.

Quod in prima Logicae parte promisimus de quaestionibus pluribus quae ibi tractari solent, hic expediendis, plane solvimus, excepto quod iustis de causis tractatum de signis, pluribus nec vulgaribus difficultatibus scaturientem, ne hic iniectus aut sparsus gravaret tractatus alio satis per se graves, seorsum edendum duximus loco commentarii in libros Perihermenias simul cum quaestionibus in libros Posteriorum, et pro commodiori libri usu a tractatu Praedicamentorum seiunximus.

Quod reliquum Philosophiae naturalis pro integro artium cursu complendo desideratur, simili stilo ac labore in diem evulgandum eadem fide iterum obligata devovemus. Vale.

PROOEMIUM

Quaestio I: DE LOGICA, QUALIS SIT ET AD QUAE SE EXTENDAT

Quaestio II: DE ENTE RATIONIS LOGICO, QUOD EST SECUNDA INTENTIO

Quaestio III: DE UNIVERSALI SECUNDUM SE

Quaestio IV: DE CAUSA UNIVERSALIS

Quaestio V: DE ACTU UNIVERSALIS, QUI EST PRAEDICARI DE MULTIS

Quaestio VI: DE DIVISIONE UNIVERSALIS IN QUINQUE PRAEDICABILIA

Quaestio VII: DE GENERE

Quaestio VIII: DE SPECIE PRAEDICABILI ET SUBICIBILI

Quaestio IX: DE INDIVIDUO

Quaestio X: DE DIFFERENTIA COMMUNITER DICTA ET UT TERTIUM PRAEDICABILE EST

Quaestio XI: DE PROPRIO

Quaestio XII: DE ACCIDENTE QUINTO PRAEDICABILI

Liber I: LIBER PRAEDICAMENTORUM

Quaestio XIII: DE ANTEPRAEDICAMENTIS ET ANALOGIS

Quaestio XIV: DE ENTE PRAEDICAMENTALI ET DIVISIONE IN DECEM PRAEDICAMENTA

Quaestio XV: DE SUBSTANTIA PRAEDICAMENTALI

Quaestio XVI: DE QUANTITATE

Quaestio XVII: DE PRAEDICAMENTO RELATIONIS

Quaestio XVIII: DE QUALITATE

Quaestio XIX: DE SEX ULTIMIS PRAEDICAMENTIS

Textus I: TEXTUS POST PRAEDICAMENTORUM

Quaestio XX: DE POSTPRAEDICAMENTIS

Liber II: SUPER LIBROS PERIHERMENIAS

Quaestio XXI: DE SIGNO SECUNDUM SE

Quaestio XXII: DE DIVISIONIBUS SIGNI

Quaestio XXIII: DE NOTITIIS ET CONCEPTIBUS

Liber III: IN LIBROS POSTERIORUM

Quaestio XXIV: DE PRAECOGNITIS ET PRAEMISSIS

Quaestio XXV: DE DEMONSTRATIONE

Quaestio XXVI: DE SCIENTIA TAM SECUNDUM SE QUAM IN ORDINE AD OPINIONEM ET FIDEM

Quaestio XXVII: DE UNITATE ET DISTINCTIONE SCIENTIARUM

↑ Top of work