Cursus Philosophicus Thomisticus, Secunda Pars Artis Logicae

John of St. Thomas

Cursus Philosophicus Thomisticus, Secunda Pars Artis Logicae

John of St. Thomas (1589–1644)

Secunda pars artis Logicae of the Cursus Philosophicus Thomisticus of John of St. Thomas (Joannes a Sancto Thoma), from the Reiser edition (Marietti, Turin, 1930), Reiser tomus I, pars secunda.


Praefatio I: Auctoris praefatio in 4. editionem secundae partis artis Logicae

PROOEMIUM

Quaestio I: DE LOGICA, QUALIS SIT ET AD QUAE SE EXTENDAT

Quaestio II: DE ENTE RATIONIS LOGICO, QUOD EST SECUNDA INTENTIO

Quaestio III: DE UNIVERSALI SECUNDUM SE

Quaestio IV: DE CAUSA UNIVERSALIS

Quaestio V: DE ACTU UNIVERSALIS, QUI EST PRAEDICARI DE MULTIS

Quaestio VI: DE DIVISIONE UNIVERSALIS IN QUINQUE PRAEDICABILIA

Quaestio VII: DE GENERE

Quaestio VIII: DE SPECIE PRAEDICABILI ET SUBICIBILI

Quaestio IX: DE INDIVIDUO

Quaestio X: DE DIFFERENTIA COMMUNITER DICTA ET UT TERTIUM PRAEDICABILE EST

Articulus I: UTRUM BENE DIVIDATUR DIFFERENTIA IN COMMUNEM, PROPRIAM ET PROPRIISSIMAM

Differentia in communi sumpta nihil aliud esse videtur quam forma faciens differre, seu quatenus habet officium faciendi differre. Et ita dicit Porphyrius in cap. de Differentia, quod universaliter omnis differentia addita alteratum facit. Unde in quacumque forma faciente differre nascitur duplex respectus seu ordo, scilicet ad subiectum seu rem, quam facit differre, et ad terminum seu extrema, a quibus facit differre. Est enim differentia quasi segregatio et separatio quaedam, et ita habet subiectum, quod segregat, et terminum, a quo separat.

Et necessario debet intelligi in ipsa ratione differentiae relatio aliqua, sicut in ratione convenientiae, quae est eius oppositum, intelligitur relatio aliqua respectu terminorum convenientium et similium. Respectus ergo differentiae ad subiecta, quibus convenit, constituit differentiam praedicabilem de illis et sic conducit ad differentiam logice seu praedicabiliter acceptam. Respectus autem differentiae ad ea, a quibus differt, constituit rationem differentiae quantum ad officium segregandi et separandi ab alio, quod pertinet ad quidditatem differentiae metaphysice consideratam seu communiter dictam.

Et quia dicitur, quod differentia est forma faciens differre, oportet notare, quod aliud est differre, aliud diversum esse, et aliud est diversitas, aliud differentia. Ea enim dicuntur diversa, quae non per aliud superadditum, sed seipsis differunt, sicut ea, quae sunt primo diversa. Ea autem dicuntur differre, quae per aliquid superadditum differunt ab alio, et ita non se totis differunt, sed conveniunt in aliquo et differunt in alio. Unde omnis differentia supponit aliquam convenientiam, et quae nullam convenientiam habent, sunt primo diversa iuxta doctrinam Aristotelis 10. Metaph. cap. 3. et D. Thomae ibidem lect. 4. et 1. p. q. 3. art. 8. ad 3. et q. 90. art. 1. ad 3. Et dicuntur esse primo diversa genera generalissima seu praedicamenta et ipsae differentiae, quae proprie non differunt, sed sunt rationes differendi et seipsis differunt sine aliquo superiori univoco, in quo conveniant.

His positis circa divisionem propositam TRIA EXPLICANDA SUNT: Primum, an divisio sit adaequata. Secundum, quodnam sit divisum et quae sint membra dividentia. Tertium, an divisio sit analoga vel univoca.

Circa primum: Fere apud omnes constat divisionem esse adaequatam, valde paucis exceptis. ET RATIO est manifesta, quia ista divisio fit per membra exhaurientia et adaequantia totum divisum. Nam omnis forma faciens differre vel est essentialis et intrinseca vel accidentalis. Si essentialis, est maxime propria. Si accidentalis, vel illud accidens est separabile vel inseparabile. Si inseparabile, est proprium et facit differre proprie. Si separabile, est commune etiam aliis et facit differre communiter. Ideo enim dicitur differentia communis, quia non ita est affixa uni et propria eius, quod non possit inveniri in alio, vel quia communiter differentiam apprehendimus per accidentia sensibilia, quae sunt communia, ut motus, color, figura etc. Dicitur autem differentia propria accidentis inseparabilis, intelligendo per illam non solum proprietatem, quae dimanat a principiis intrinsecis et quidditativis, sed etiam de accidente immobiliter inhaerente, licet non dimanet a principiis essentiae; imo de illis Porphyrius attulit exemplum explicando differentiam propriam, sicut, inquit, cicatrix vulneris, simitas nasi etc.

UNDE FACILE SOLVITUR, quod aliqui quaerunt de propria passione, quae facit differre, et tamen neque essentialiter, cum non sit differentia essentialis et constitutiva, neque accidentaliter, cum ea, quae habent diversas passiones, essentialiter differant. Item differentiae individuales in substantia faciunt differre unum ab alio, et non essentialiter, quia alias different specificae neque accidentaliter, quia duo individua substantialiter differunt. Ergo non est adaequata divisio in essentialem et accidentalem.

Sed respondetur ad primum, quod propria passio formaliter solum facit differre proprie, virtualiter autem seu illative facit differre propriissime, ut bene notat Caietanus in hoc cap. de Differentia, quia est effectus consecutus ad differentiam propriissimam, et ex differentia per propriam passionem bene infertur differentia essentialis, formaliter tamen solum facit differre accidentaliter proprie.

Ad secundum vero dicitur, quod Porphyrius inter exempla, quae affert pro differentia communi, ponit differentiam inter Socratem et Platonem, quae est differentia individualis. Et S. Thomas 5. Metaph. lect. 12.: «Ea», inquit, «quae conveniunt in specie, non distinguuntur nisi per accidentales differentias, ut Socrates albus vel iustus, Plato niger vel musicus». Nihilominus tamen, licet aliquae differentiae communes intercedant inter duo individua, sicut illae, quas D. Thomas assignat, negandum non est individua substantiae differre etiam per differentias proprias, quia inseparabiliter differunt, non quidem per differentias proprias, quae dicant proprias passiones naturae, cum eiusdem naturae et speciei sint duo individua, sed per differentias proprias, hoc est inseparabiles. Et bene stat, quod differant substantialiter et tamen non essentialiter, sed accidentaliter, non accidentalitate praedicamentali, sed accidentalitate quinti praedicabilis, quia ipsa differentia intrinseca in his individuis substantialis est, quia est singularitas primae substantiae, quae individuum substantiale constituit. Differentia enim individualis etsi substantiam dividat, non tamen formaliter et essentialiter dividit, sed materialiter. Et licet haec divisio fiat in substantia, est tamen dependens ab accidentibus, per quorum connotationem et respectum materia redditur signata, a qua tamquam a principio sumitur individuatio. Unde et individuum postulatur, ut collectio suarum proprietatum, quae utique accidentia sunt, in alio non possit inveniri.

Circa secundam difficultatem: Imprimis certum est differentiam, quae est divisum in hac divisione, non esse differentiam, quae est tertium praedicabile; haec enim est unum ex membris dividentibus, scilicet differentia maxime propria, quae sola praedicatur in quale essentialiter. Unde etiam sequitur non esse id, quod dividitur, aliquam secundam intentionem alicuius ex quinque praedicabilibus, sive tertii sive quarti aut quinti, quia intentio tertii praedicabilis est intentio differendi essentialiter, quarti et quinti est intentio differendi accidentaliter. Ergo nulla illarum est divisum complectens omnia ista membra dividentia.

DIFFICULTAS ERGO EST, an divisum huius divisionis sit aliquid reale vel rationis, seu forma aliqua vel intentio. Quod est idem ac quaerere, quid sit hoc munus faciendi differre. Nam, ut bene notat Caietanus in hoc capite, non sumitur differentia in hac divisione materialiter pro ipsa forma, quae facit differre, sed pro ipsa formalitate seu munere faciendi differre, quod aliqui vocant intentionem differentiae, quia sicut convenientia plurium in uno est quaedam notio seu intentio, ita et differentia quatenus talis. Ne tamen involvamus intentiones logicas cum formalitatibus metaphysicis, nos non vocamus intentionem, sed formalitatem seu munus faciendi differre, quod consistit in aliquo respectu ad ea, a quibus fit separatio seu differentia, sicut e contra convenientia consistit in respectu ad ea, quae similitudinem habent seu convenientiam.

Existimant ergo aliqui hoc munus faciendi differre esse aliquid rationis, eo fundamento innixi, quia differre supponit convenientiam. Nam quae se totis distinguuntur, diversa sunt, non differentia. Convenientia autem inter duo individua vel inter duas species relatio rationis est; conveniunt enim in aliquo communi, quod solum per rationem commune est. Ergo etiam actualis differentia, quae talem convenientiam necessario supponit, non potest esse respectus realis, sed rationis.

Addunt ulterius aliqui, quod etiam differentia communis et propria, licet fiat per accidentia, quae distinguuntur a subiecto, quia tamen faciunt differre non ratione sui generis, in quo conveniunt, sed ratione suarum differentiarum, quae necessario supponunt convenientiam in genere, ideo etiam formalis ratio differentiae, quae fit mediantibus talibus accidentibus, aliquid rationis est, sicut v. g. albedo et nigredo faciunt accidentaliter differre Petrum et Paulum, non per ipsam rationem colorati, quae est genus albi et nigri, sed per disgregativum et congregativum, quae sunt differentiae ipsorum. Ergo faciunt differre, quatenus supponunt convenientiam genericam, et per intellectum praecise accipiuntur in ratione differentiae, quod totum aliquid rationis est.

NIHILOMINUS DICENDUM EST, quod in formis realibus, et quae realiter faciunt differre, haec formalitas seu munus faciendi differre non est sola intentio seu relatio rationis, sed vera et realis formalitas. Nec video posse aliquem de hoc dubitare, nisi qui negaverit dari relationes reales dissimilitudinis et diversitatis, similitudinis et convenientiae seu aequalitatis. Quis autem neget duo alba habere a parte rei relationem realem similitudinis, quidquid illa sit, quam amittunt altero albo amisso? Relatio autem similitudinis relatio et formalitas convenientiae realis est in formis realibus. Et non repugnat eandem entitatem respectu diversorum fundare similitudinis relationem et dissimilitudinis, ut album respectu albi similitudinem, respectu nigri dissimilitudinem.

ET FUNDAMENTUM est manifestum, quia effectus differentiae facientis differre realis est et relationem realem fundat, si terminus existat a parte rei; ergo non est aliquid rationis.

Antecedens constat, quia a parte rei datur distinctio et segregatio inter ea, quae non sunt omnino diversa, sed aliquam retinent convenientiam et similitudinem, sicut Petrus et Paulus retenta similitudine in natura realiter sunt distincti et separati. Ergo sicut convenientia et similitudo, quam retinent, realis est, ita differentia et distinctio, quam in re habent, realis est, siquidem unum realiter non est aliud. Quare bene potest supponi convenientia et similitudo realis et dari distinctio seu differentia realis. Et licet haec differentia et convenientia fiat secundum diversas formalitates, tamen aliquae formalitates etiam dantur in re, ut relationes reales, secundum quas dicitur aliquid formaliter simile vel conveniens cum alio, aut dissimile et diversum, et similiter fundamenta proxima harum relationum dantur in re.

Ex quo patet, quam debile sit fundamentum oppositum. Primo enim deficit, quia dicit convenientiam actualem inter Petrum et Paulum, equum et hominem, esse aliquid rationis, cum a parte rei sint similes et ratione similitudinis conveniant, similitudo autem realis relatio est. Sed aequivocati sunt illi auctores, non discernendo inter convenientiam et unitatem; Petrus enim et Paulus sunt unum per rationem, sed convenientiam et similitudinem habent in re. Et deinde deficit, quia licet formalitas differentiae supponat convenientiam, non tamen requiritur, quod supponat convenientiam per modum relationis actualis seu fundetur in tali relatione, sed sufficit, quod supponat convenientiam fundamentalem, et ea supposita differentia formalis exerceatur, sive alias exerceatur etiam relatio convenientiae sive non.

Ex hoc autem explicatur, quodnam sit divisum huius divisionis. Dividitur enim ipsa formalitas seu ratio faciens differre in modum faciendi differre essentialiter et accidentaliter (haec enim sunt membra immediate opposita); et rursus accidentalis differentia in modum differendi separabiliter, quae est differentia communis, et inseparabiliter, quae est propria; ubi etiam differentia penes propriam passionem includitur, quae est differentia accidentalis, licet inferat vel praesupponat essentialem, a qua derivatur. Et includitur etiam differentia individualis, quia impossibile est, quin differentia individualis sit essentialis vel accidentalis, cum ista membra sint immediate opposita. Et licet quidam eam reducant ad essentialem, quia substantialis est, de quo iam supra diximus, alii ad accidentalem, quia materialis est et dependens ab accidentibus signantibus materiam, tamen certum est sub aliquo istorum membrorum contineri, sicut certum est esse differentiam essentialem vel non essentialem. Unde negari non potest, quod ista divisio sit adaequata, quod perperam aliqui negant.

Circa tertiam controversiam seu difficultatem, scilicet an ista divisio sit analoga vel univoca, DUPLEX EST OPINIO. Quidam existimant hanc divisionem esse univocam, quando sumitur penes ipsum munus faciendi differre, ut videri potest apud Mag. Cabero tract. 3. disp. 4. dub. 2., quia hoc munus univoce et simpliciter exercetur, a quacumque differentia fiat, sive essentiali sive accidentali. Si autem sumatur differentia pro ipsa re seu forma faciente differre, sic erit divisio accidentis in subiecta, quia modus ipse faciendi differre quasi intentio quaedam est et notio, quae accidit rebus, non eas constituit.

Et urgetur hoc amplius, quia si aliqua ratione haec divisio esset analoga, maxime quia una differentia facit differre essentialiter, alia accidentaliter, hoc non obstat; ergo. Minor probatur: Nam etiam hoc non obstante praedicabile essentiale et accidentale univoce conveniunt in ratione praedicabilis ut sic; et similiter convenientia seu similitudo accidentalis et essentialis univoce conveniunt in ratione assimilandi et sub eodem relationis genere. Ergo similiter differentia essentialis et accidentalis univoce conveniunt.

NIHILOMINUS oppositam sententiam communiter defendunt thomistae, de quo videatur Caietanus et Soto in comment. cap. de Differentia et Cursus Carmel. hic disp. 7. q. 1.

Et sine dubio FUNDAMENTUM est solidius. Nam quatuor possumus considerare in ipsa differentia: Primum est forma, quae facit differre; secundum ipsa segregatio seu divisio, quae ex tali forma faciente differre resultat; tertium ipsa relatio differentiae seu dissimilitudinis; quartum ipsa ratio tertii praedicabilis. Et tria prima pertinent ad differentiam primo intentionaliter seu physice acceptam, quartum vero ad differentiam logicam et secundo intentionaliter.

Si attendamus primum, constat, quod forma essentialiter vel accidentaliter constituens aut differre faciens non est univoca; forma enim essentialis simpliciter constituit esse rei, accidentalis autem secundum quid. Eodem autem modo, quo constituit, facit differre. Ergo sicut in constituendo non conveniunt univoce forma essentialis et accidentalis, simpliciter constituens et secundum quid, ita similiter in faciendo differre.

Si vero secundum consideremus, similiter constat, quod segregatio seu divisio essentialis est simpliciter divisio, accidentalis autem secundum quid. Ea enim, quae solum accidentaliter differunt et essentialiter conveniunt, differunt secundum quid et simpliciter conveniunt. Ergo ratio facendi differre non simpliciter illis convenit, sed secundum quid. Et quidquid sit, an aliquae differentiae accidentales faciant aliqua duo differre realiter et simpliciter, sicut differunt duo individua sub eadem specie, tamen constat multas differentias accidentales non facere simpliciter differre, quia non faciunt simpliciter aliud et aliud seu alterum et alterum, etiamsi maneat idem subiectum numero, sicut in exemplis, quae Porphyrius affert, in quibus idem a seipso aliter atque aliter differt, ut Petrus sanus a seipso aegroto.

Si autem tertium consideremus, scilicet relationem differentiae, illa quidem univoce conveniet in praedicamento et genere relationis, sive sit relatio differentiae essentialis sive accidentalis. Sed hic non loquimur de divisione differentiae pro relatione praedicamentali, sed pro ipso effectu differendi et ratione faciendi differre, quae simpliciter fit in differentia essentiali, secundum quid in differentia accidentali.

Denique si quartum attendamus, multo magis constat non posse univoce convenire differentiae accidentali et essentiali; nam essentialis sola constituit tertium praedicabile, quod praedicatur in quale essentialiter. Reliquae non constituunt illud, quia praedicantur in quale accidentaliter. Ergo in ratione constituendi tertium praedicabile non possunt univoce convenire.

AD FUNDAMENTA OPPOSITAE SENTENTIAE RESPONDETUR: Ad primum dicitur munus faciendi differre non eodem modo inveniri in essentiali differentia et accidentali, ut ostendimus, quia essentialis tollit identitatem, quod est oppositum differentiae simpliciter, accidentalis autem secundum quid, quia in eodem subiecto exerceri potest secundum alium et alium statum vel accidens ipsius.

Ad secundum respondetur negando minorem. Ad probationem dicitur esse disparrem rationem inter praedicari essentialiter et accidentaliter et facere differre, quia praedicabilitas non consequitur rem ipsam, secundum quod est in se, sed ut est in intellectu. Intellectus autem applicat praedicatum ad subiectum, sive sit praedicatum essentiale sive accidentale, in qua applicatione consistit praedicatio. Similiter eodem modo abstrahit unum a multis, sive essentialiter conveniant sive accidentaliter. In hac autem unitate segregata a multis fundatur universalitas. In omnibus autem quinque praedicabilibus invenitur univoce hoc, quod est esse unum in multis, ut supra diximus q. 6. At vero facere differre non est effectus conveniens per intellectum, sed in re distinguens et faciens differre unum ab alio, quia metaphysice hic loquimur de illo. Forma autem, quae essentialiter facit differre, tollit identitatem simpliciter, quae est in essentia; differentia autem accidentalis non tollit illam, sed relinquit.

Ad illud, quod affertur de relatione similitudinis et convenientiae, respondetur, quod relatio similitudinis et convenientiae in genere relationis praedicamentalis univoca est, sive convenientia sit accidentalis sive essentialis, sicut de relatione differentiae dictum est. Ceterum ratio ipsa seu forma faciens convenientiam in ratione conveniendi, non est univoca in essentiali et accidentali convenientia quoad effectum faciendi unitatem vel convenientiam simpliciter, sicut de differentia dictum est.

Articulus II: UTRUM DEFINITIONES DIFFERENTIAE TERTII PRAEDICABILIS SINT BONAE

Articulus III: UTRUM DIFFERENTIA DICATUR UNIVERSALIS RESPECTU SUAE SPECIEI, AN RESPECTU INFERIORUM TALIS SPECIEI

Articulus IV: UTRUM DIFFERENTIAE SUPERIORES ET GENERICAE INCLUDANTUR IN DIFFERENTIIS ATOMIS ET DE ILLIS PRAEDICENTUR

Quaestio XI: DE PROPRIO

Quaestio XII: DE ACCIDENTE QUINTO PRAEDICABILI

Liber I: LIBER PRAEDICAMENTORUM

Quaestio XIII: DE ANTEPRAEDICAMENTIS ET ANALOGIS

Quaestio XIV: DE ENTE PRAEDICAMENTALI ET DIVISIONE IN DECEM PRAEDICAMENTA

Quaestio XV: DE SUBSTANTIA PRAEDICAMENTALI

Quaestio XVI: DE QUANTITATE

Quaestio XVII: DE PRAEDICAMENTO RELATIONIS

Quaestio XVIII: DE QUALITATE

Quaestio XIX: DE SEX ULTIMIS PRAEDICAMENTIS

Textus I: TEXTUS POST PRAEDICAMENTORUM

Quaestio XX: DE POSTPRAEDICAMENTIS

Liber II: SUPER LIBROS PERIHERMENIAS

Quaestio XXI: DE SIGNO SECUNDUM SE

Quaestio XXII: DE DIVISIONIBUS SIGNI

Quaestio XXIII: DE NOTITIIS ET CONCEPTIBUS

Liber III: IN LIBROS POSTERIORUM

Quaestio XXIV: DE PRAECOGNITIS ET PRAEMISSIS

Quaestio XXV: DE DEMONSTRATIONE

Quaestio XXVI: DE SCIENTIA TAM SECUNDUM SE QUAM IN ORDINE AD OPINIONEM ET FIDEM

Quaestio XXVII: DE UNITATE ET DISTINCTIONE SCIENTIARUM

↑ Top of work