Cursus Philosophicus Thomisticus, Secunda Pars Artis Logicae

John of St. Thomas

Cursus Philosophicus Thomisticus, Secunda Pars Artis Logicae

John of St. Thomas (1589–1644)

Secunda pars artis Logicae of the Cursus Philosophicus Thomisticus of John of St. Thomas (Joannes a Sancto Thoma), from the Reiser edition (Marietti, Turin, 1930), Reiser tomus I, pars secunda.


Praefatio I: Auctoris praefatio in 4. editionem secundae partis artis Logicae

PROOEMIUM

Quaestio I: DE LOGICA, QUALIS SIT ET AD QUAE SE EXTENDAT

Quaestio II: DE ENTE RATIONIS LOGICO, QUOD EST SECUNDA INTENTIO

Quaestio III: DE UNIVERSALI SECUNDUM SE

Quaestio IV: DE CAUSA UNIVERSALIS

Quaestio V: DE ACTU UNIVERSALIS, QUI EST PRAEDICARI DE MULTIS

Quaestio VI: DE DIVISIONE UNIVERSALIS IN QUINQUE PRAEDICABILIA

Quaestio VII: DE GENERE

Quaestio VIII: DE SPECIE PRAEDICABILI ET SUBICIBILI

Articulus I: UTRUM SPECIES CONSTITUATUR IN RATIONE SPECIEI PER RATIONEM SUBICIBILIS VEL PRAEDICABILIS

Articulus II: EXPLICANTUR DEFINITIONES SPECIEI

DUO HIC NOTANDA SUNT: Primum circa definitum harum definitionum, quibus species praedicabilis et subicibilis definiuntur (definitiones posuimus in initio praec. art.); secundum circa ipsarum definitionum particulas explicandas.

Circa primum idem dicendum est de definito harum definitionum, quod de definito generis dictum est quaest. praec.; eadem enim est ratio de uno et de altero.

Circa secundum, ad explicandas particulas definitionis, illa videtur communis difficultas, quia definitiones istae conveniunt aliis a definito. Species enim subicibilis dicitur, quae sub assignato genere collocatur, vel de quo genus praedicatur in quid. Utrumque autem non minus convenit individuo, quia etiam individuum sub genere collocatur, et de illo praedicatur genus in quid. Si dicas speciem collocari immediate sub genere, non individuum, hoc est addere novam particulam definitioni, scilicet ly immediate, quam definitio non ponit. Et praeterea instatur in individuis genericis, ut hoc animal, hoc corpus etc., de quibus genera immediate praedicantur. Similiter definitio speciei praedicabilis convenit aliis a definito: Tum quia convenit generi; praedicatur enim genus etiam de individuis in quid, et licet praedicetur incomplete et alio modo quam species, tamen hoc non explicatur in definitione speciei, et sic est diminuta. Tum etiam quia plura praedicantur de pluribus numero differentibus et non sunt species, ut entia incompleta, v. g. motus, anima, materia, punctum et similia, et Deus praedicatur de tribus personis, et non est species. Tum quia tertium praedicabile etiam praedicatur in quid, id est essentialiter, et de pluribus numero differentibus, ut species atomae. Ac denique species angelorum sunt vere species et non praedicantur de pluribus numero differentibus, quia illa plura sunt impossibilia, ut dicemus seq. art.

RESPONDETUR nihilominus recte tradi has definitiones. Et utrum essentiales, an descriptivae sint, non oportet immorari. Sicut enim diximus de generis definitione, quod est descriptiva, quia traditur per propriam passionem universalitatis, quae est praedicabilitas, ita definitiones speciei censendae sunt descriptivae, quia traduntur per proprietates, praedicabilis quidem per ipsam praedicabilitatem, quae est passio universalitatis, subicibilis autem per proprietatem universalitatis specificae, quatenus universalitas imperfecta est et dependens ab universalitate generis.

Ad primam ergo instantiam contra speciem subicibilem respondetur, quod in omnibus istis definitionibus praedicabilium debet subintelligi proprium earum genus, quod est universale, et ita sensus definitionis est, quod species est universale, quod sub genere collocatur, et differentia universale, quod praedicatur de pluribus in quale etc., et sic de aliis. Neque hoc est addere aliquam particulam extraneam definitioni, sed necessario praesuppositam. Nam universale est genus ad quinque praedicabilia; debet ergo in omni praedicabili necessario subintelligi, et consequenter debet etiam subintelligi particula «immediate», scilicet quod species est, quae immediate subicitur generi, quia hic solum agimus de eo, quod tamquam universale seu unum ex quinque praedicabilibus subicitur; individuum enim non tamquam universale subicitur et ideo neque immediate.

Et ad instantiam de individuis genericis respondetur, quod non subiciuntur tamquam universale neque immediate, simpliciter loquendo, sed solum secundum quid et quoad explicationem, quia quando dicitur: «Hoc animal», «hoc corpus», licet explicem gradum genericum cum individuatione, tamen aliquid supponitur mediate inter individuationem et genus, quod non explicatur in illo individuo generico; neque enim in re invenitur animal aut corpus singularizatum nisi mediante aliqua specie. At vero species ita plene et simpliciter subicitur generi, quod non solum explicatur nihil mediare, sed neque in se aliquid mediare potest inter ipsam et genus, quod est immediate subici simpliciter et absolute loquendo.

Ad secundam instantiam contra definitionem speciei praedicabilis respondetur, quod, ut diximus quaest. praec., generi non convenit praedicari de pluribus numero differentibus formaliter et immediate, sed materialiter, scilicet quia continentur sub specie, de qua per se, formaliter et directe praedicatur; et ita debet intelligi praedicatio generis, quod sit in quid incomplete. Neque hoc est addere aliquid definitioni, sed in ipso imbibitum explicare. Nam si praedicatur de pluribus specie differentibus, non potest totam quidditatem praedicare, sed partem, scilicet id, quod contrahibile est per differentiam et cum differentia constitutivum speciei, et hoc est praedicari in quid incomplete, id est non totam et completam quidditatem, sed partem, quae est genus.

Ad secundum respondetur entia incompleta reductive et non per se pertinere ad speciem vel genus, sicut ad praedicamentum; unde non habent plura numero distincta nisi reductive et secundum quid. Deus autem non praedicatur de tribus personis tamquam multiplicabilis et contrahibilis in illis, sed tamquam natura una singularis, quae praedicatur de pluribus suppositis eiusdem singularis naturae. Et ideo nec divina natura se habet ut universalis nec ipsae personae ut inferiora contrahentia naturam superiorem et numerice illam distinguentia, quia ita multiplicantur supposita, quod non multiplicatur natura, sed sunt tria supposita eiusdem singularis naturae.

Ad tertium iam supra diximus quaest. praec., quod differentia praedicatur quidem essentialiter, sed non in quid, quia non substantive, sed adiective seu qualificative; unde licet praedicetur in quid quantum ad essentiam, non tamen quantum ad modum, id est non essentialiter substantive, sed essentialiter adiective, seu in quale.

Ad ultimum respondebitur articulo sequenti.

Articulus III: UTRUM POSSIT DARI SPECIES SUBICIBILIS, QUAE NON SIT PRAEDICABILIS DE MULTIS, SED TANTUM HABEAT UNUM INDIVIDUUM

Articulus IV: UTRUM SPECIES POSSIT CONSERVARI IN UNO TANTUM INDIVIDUO ET GENUS IN UNA TANTUM SPECIE

Quaestio IX: DE INDIVIDUO

Quaestio X: DE DIFFERENTIA COMMUNITER DICTA ET UT TERTIUM PRAEDICABILE EST

Quaestio XI: DE PROPRIO

Quaestio XII: DE ACCIDENTE QUINTO PRAEDICABILI

Liber I: LIBER PRAEDICAMENTORUM

Quaestio XIII: DE ANTEPRAEDICAMENTIS ET ANALOGIS

Quaestio XIV: DE ENTE PRAEDICAMENTALI ET DIVISIONE IN DECEM PRAEDICAMENTA

Quaestio XV: DE SUBSTANTIA PRAEDICAMENTALI

Quaestio XVI: DE QUANTITATE

Quaestio XVII: DE PRAEDICAMENTO RELATIONIS

Quaestio XVIII: DE QUALITATE

Quaestio XIX: DE SEX ULTIMIS PRAEDICAMENTIS

Textus I: TEXTUS POST PRAEDICAMENTORUM

Quaestio XX: DE POSTPRAEDICAMENTIS

Liber II: SUPER LIBROS PERIHERMENIAS

Quaestio XXI: DE SIGNO SECUNDUM SE

Quaestio XXII: DE DIVISIONIBUS SIGNI

Quaestio XXIII: DE NOTITIIS ET CONCEPTIBUS

Liber III: IN LIBROS POSTERIORUM

Quaestio XXIV: DE PRAECOGNITIS ET PRAEMISSIS

Quaestio XXV: DE DEMONSTRATIONE

Quaestio XXVI: DE SCIENTIA TAM SECUNDUM SE QUAM IN ORDINE AD OPINIONEM ET FIDEM

Quaestio XXVII: DE UNITATE ET DISTINCTIONE SCIENTIARUM

↑ Top of work