Cursus Philosophicus Thomisticus, Secunda Pars Artis Logicae

John of St. Thomas

Cursus Philosophicus Thomisticus, Secunda Pars Artis Logicae

John of St. Thomas (1589–1644)

Secunda pars artis Logicae of the Cursus Philosophicus Thomisticus of John of St. Thomas (Joannes a Sancto Thoma), from the Reiser edition (Marietti, Turin, 1930), Reiser tomus I, pars secunda.


Praefatio I: Auctoris praefatio in 4. editionem secundae partis artis Logicae

PROOEMIUM

Quaestio I: DE LOGICA, QUALIS SIT ET AD QUAE SE EXTENDAT

Quaestio II: DE ENTE RATIONIS LOGICO, QUOD EST SECUNDA INTENTIO

Quaestio III: DE UNIVERSALI SECUNDUM SE

Quaestio IV: DE CAUSA UNIVERSALIS

Quaestio V: DE ACTU UNIVERSALIS, QUI EST PRAEDICARI DE MULTIS

Articulus I: QUID SIT IN NATURA UNIVERSALI «ESSE IN MULTIS» ET «PRAEDICARI DE MULTIS»

SUPPONIT haec difficultas naturam, dum praedicatur actu de multis, adhuc esse universalem, saltem metaphysice, quia si universalitas per praedicationem amittitur, non habet locum quaestio, qua inquirimus, quid in ipso universali sit praedicari et esse in multis.

Et quidem aliqui de hoc dubitaverunt existimantes hoc ipso, quod actu praedicatur universale de multis, extraneari relationem universalis a natura. Quod Scoto, q. 9. in Porphyr., attribuunt Conimbric. q. 6. de Univers. n. 4. Tum quia natura non praedicatur ut indifferens et indeterminata, sed ut applicata isti individuo, de quo praedicatur, et ut unum cum illo, alioquin vere non praedicaretur; ergo non manet universalis, quia remota indifferentia tota universalitas ruit. Tum etiam quia natura non habet universalitatem nisi in suppositione simplici. Nam quando dicitur: «Homo est species», «homo est universalis», ly homo supponit simpliciter, ita quod non descendit ad supposita sub formalitate speciei et universalis. Sed quando actu praedicatur de individuis, non habet suppositionem simplicem, sed personalem; verificatur enim de personis et individuis. Ergo in actuali praedicatione non habet universalitatem.

Nihilominus oppositum, ut dixi, supponendum est. Proprium est enim naturae universalis esse praedicabilem de multis. Ergo ipsa praedicatio de multis non repugnat universali; ergo quando praedicatur, ipsa praedicatio universalitatem non tollit. Nec dici potest universalitatem destrui per praedicationem, licet ipsa praedicabilis sit; sicut quantitas decem palmorum est divisibilis in decem palmos, et tamen si actu dividatur, non manet amplius divisibilis in illos. Hoc, inquam, dici nequit, quia aliud est quantitatem actu divisam in facto esse non posse amplius dividi in illas partes, aliud ipsum actum dividendi tollere divisibilitatem. Hoc secundum est falsum. Divisio enim super divisibilitatem cadit illique non repugnat, licet facta divisione illam divisibilitatem destruat; sicut corruptio actualis non repugnat corruptibili, sed convenit illi; posita autem corruptione in facto esse, iam non est corruptibile, sed corruptum. Sic praedicatio de multis convenit praedicabili, sed facta praedicatione et contracta natura ad individua iam non est divisibilis seu praedicabilis de multis, sed plurificata in illis. Itaque in hac praedicatione: «Petrus est homo», ly homo manet universalis, quia non supponit suppositione singulari, sed communi, alias esset sensus: «Petrus est hic homo», et sic numquam praedicaretur de Petro aliquid, quod est ipsi commune cum Paulo in natura. Universalitas autem pro secunda intentione non est necesse, quod in actuali praedicatione consideretur, et sic actu non manet.

Ad opposita fundamenta dicitur: Ad primum, quod natura quando praedicatur, intrinsece universalis est et indifferens, extrinsece autem applicatur individuo determinato. Nam quando dico: «Petrus est homo», ly homo non amittit universalitatem, quia ut eam amitteret, necessarium erat conceptum communem mutari in singularem. Unde non corrupto illo conceptu communi intrinsece non redditur singularis, licet extrinsece applicetur subiecto singulari formando illam propositionem: «Petrus est homo».

Ad secundum dicitur, quod terminus etiam in suppositione personali retinet universalitatem, quia quamdiu intrinseca repraesentatio naturae universalis non tollitur, universalitas metaphysica manet, licet quia fit applicatio et praedicatio naturae repraesentatae, non autem quoad secundam intentionem, suppositio non est simplex, quae tunc solum datur, quando praedicatur de ipsa re aliqua secunda intentio, quae non potest inferioribus ipsis communicari et convenire, sicut dictum est in Summulis in cap. de Suppositione.

His suppositis INQUITUR, quid sit naturam esse in multis. An sit ipsamet relatio universalitatis ad multa vel aptitudo ad existendum in illis vel contractio ad ipsa inferiora.

Respondetur aliquos existimare naturam esse in multis non esse aliud quam includi in illis, quae inclusio praecisionem requirit ab ipsis differentiis. Ut enim aliquid includatur in aliquo, oportet, quod concipiatur ut distinctum ab illo saltem per rationem; nihil enim in seipso includitur. Habet tamen identificationem cum ipso toto, quod est inferius; solum enim a differentiis eius, non ab ipso praescindit, et sic ista inclusio relatio est ad inferiora, in quibus includitur. Ita Martinez disp. 1. in Porphyr. q. 2.

NIHILOMINUS DICENDUM EST, quod naturam esse in multis non consistit in ipsa relatione universalis ad multa nec in ista inclusione, quam sententia relata requirit ad talem relationem. Sed esse in multis si sumatur potentialiter, pertinet ad ipsam aptitudinem, qua natura redditur potens, ut sit in multis per identificationem et multiplicationem in illis. Si autem sumatur actualiter, hoc quod est actu esse in multis, non est relatio universalis ad inferiora, sed identificatio et contractio ad illa, non abstractio positiva, ut ponit illa sententia.

RATIO CONCLUSIONIS sumitur ex dictis in praec. quaest., quia potentia ad essendum in multis antecedit ipsum actuale esse seu actualiter convenire multis, sicut potentia praecedit suum actum; ista autem potentia ad essendum in multis nihil aliud est quam aptitudo ipsius universalis ad essendum in multis, ut saepe dictum est. Non autem dicitur actu esse in multis per ipsam relationem universalitatis, quia relatio ista est respectus ipsius aptitudinis, quatenus natura communis positive per modum potentiae respicit inferiora, in quibus esse potest. Non ergo relatio ista reducit ipsam potentiam seu aptitudinem in actum existendi, et consequenter non est actus talis aptitudinis, sed respectus ipse, quo talis aptitudo respicit ea, in quibus esse potest. Esse autem in multis est reductio talis aptitudinis seu potentiae in actum. Et quando fit talis reductio, dissolvitur illa aptitudo, quia dissolvitur abstractio per contractionem; respectus autem aptitudinis manet cum ipsa aptitudine et abstractione, non eam dissolvit.

Restat ergo, quod esse in multis eo modo sit explicandum, quo ipsa potentia ad essendum in multis. Sicut enim universale dicitur potens seu aptum esse in multis, quia habet non repugnantiam, ut identificetur cum multis, in quibus multiplicatur, sic dicetur esse actu in multis, quando ista potentia seu aptitudo reducitur in actum. Unde si erat aptitudo ad essendum in multis per identificationem seu multiplicationem essentialem vel accidentalem, ipsa identificatio multiplicata in multis est actu esse in illis. Et si hanc identificationem vocamus inclusionem, ita fit inclusio, quod non consistat formaliter in abstractione etiam positiva, sed in contractione et coniunctione. Quomodo enim formalis ratio inclusionis erit praecisio ab his, in quibus includitur?

Et si quaeras, quomodo differat talis contractio seu inclusio sive esse in multis ab hoc, quod est praedicari de multis, respondetur, quod esse in multis explicatur per identificationem cum multis, qualis fieri potest etiam per simplicem repraesentationem, qua natura intelligatur identificari et esse in inferiori, cui convenit. Praedicatio autem fit per applicationem unius ad alterum in secunda operatione componente et praedicante, ut seq. art. dicetur. Unde ista praedicatio se habet ut passio universalitatis; ex eo enim, quod universale est in multis per identificationem, sequitur, quod possit de illis vere praedicari.

AD FUNDAMENTUM OPPOSITAE SENTENTIAE saepius responsum est inclusione superioris in inferiori requiri quidem ad constitutionem ipsius inferioris in se, cuius natura et quidditas praedicata superiora includit. Ceterum haec inclusio non fit per praecisionem positivam, sed per contractionem. Contractio enim non est eiusdem ad se ipsum, sed ad aliud seu per aliud saltem ratione distinctum. Inferiora autem, quae a superiori respiciuntur, includunt quidem in re ipsum superius, sed non sunt inferiora quatenus includentia, sed quatenus subiecta et minora.

Articulus II: QUID SIT PRAEDICATIO ET QUID AD EIUS VERIFICATIONEM REQUIRATUR

Articulus III: QUOMODO REQUIRANTUR MULTA, UT ALIQUID DICATUR UNIVERSALE VEL COMMUNE

Articulus IV: QUOMODO VERIFICENTUR PRAEDICATIONES IN CONCRETIS ET ABSTRACTIS SUBSTANTIALIBUS

Articulus V: QUOMODO VERIFICENTUR PRAEDICATIONES IN CONCRETIS ET ABSTRACTIS ACCIDENTALIBUS

Quaestio VI: DE DIVISIONE UNIVERSALIS IN QUINQUE PRAEDICABILIA

Quaestio VII: DE GENERE

Quaestio VIII: DE SPECIE PRAEDICABILI ET SUBICIBILI

Quaestio IX: DE INDIVIDUO

Quaestio X: DE DIFFERENTIA COMMUNITER DICTA ET UT TERTIUM PRAEDICABILE EST

Quaestio XI: DE PROPRIO

Quaestio XII: DE ACCIDENTE QUINTO PRAEDICABILI

Liber I: LIBER PRAEDICAMENTORUM

Quaestio XIII: DE ANTEPRAEDICAMENTIS ET ANALOGIS

Quaestio XIV: DE ENTE PRAEDICAMENTALI ET DIVISIONE IN DECEM PRAEDICAMENTA

Quaestio XV: DE SUBSTANTIA PRAEDICAMENTALI

Quaestio XVI: DE QUANTITATE

Quaestio XVII: DE PRAEDICAMENTO RELATIONIS

Quaestio XVIII: DE QUALITATE

Quaestio XIX: DE SEX ULTIMIS PRAEDICAMENTIS

Textus I: TEXTUS POST PRAEDICAMENTORUM

Quaestio XX: DE POSTPRAEDICAMENTIS

Liber II: SUPER LIBROS PERIHERMENIAS

Quaestio XXI: DE SIGNO SECUNDUM SE

Quaestio XXII: DE DIVISIONIBUS SIGNI

Quaestio XXIII: DE NOTITIIS ET CONCEPTIBUS

Liber III: IN LIBROS POSTERIORUM

Quaestio XXIV: DE PRAECOGNITIS ET PRAEMISSIS

Quaestio XXV: DE DEMONSTRATIONE

Quaestio XXVI: DE SCIENTIA TAM SECUNDUM SE QUAM IN ORDINE AD OPINIONEM ET FIDEM

Quaestio XXVII: DE UNITATE ET DISTINCTIONE SCIENTIARUM

↑ Top of work