Cursus Philosophicus Thomisticus, Prima Pars Artis Logicae

John of St. Thomas

Cursus Philosophicus Thomisticus, Prima Pars Artis Logicae

John of St. Thomas (1589–1644)

First published 1930

Prima pars artis Logicae (formal logic) of the Cursus Philosophicus Thomisticus of John of St. Thomas (Joannes a Sancto Thoma), from the Reiser edition (Marietti, Turin, 1930), Reiser tomus I, pars prima.


Praefatio

Praeludium I: QUO PROPONITUR DIALECTICAE DISPUTATIONIS EXERCITIUM ET PRAXIS

Praeludium II: ARTIS LOGICAE DIVISIO, ORDO, NECESSITAS

Liber I: DE HIS, QUAE SPECTANT AD PRIMAM OPERATIONEM INTELLECTUS

Liber II: DE HIS, QUAE PERTINENT AD SECUNDAM OPERATIONEM INTELLECTUS

Caput I: DE ORATIONE IN COMMUNI ET EIUS DIVISIONE

Caput II: DE MODO SCIENDI

Caput III: DE DEFINITIONE

Caput IV: DE DIVISIONE

Caput V: DE ARGUMENTATIONE

Caput VI: DE PROPOSITIONE SIVE ENUNTIATIONE

Caput VII: DE DIVISIONIBUS PROPOSITIONIS

Caput VIII: DE MATERIA PROPOSITIONUM

Caput IX: DE PROPRIETATIBUS PROPOSITIONIS ET QUO ORDINE TRACTANDÆ SUNT

Caput X: DE SUPPOSITIONE

Caput XI: DE DIVISIONIBUS SUPPOSITIONIS

Caput XII: REGULAE SUPPOSITIONIS

Caput XIII: DE RELATIVIS

Caput XIV: DE AMPLIATIONE, RESTRICTIONE, ALIENATIONE

Caput XV: DE APPELLATIONE

Caput XVI: DE OPPOSITIONE

Caput XVII: DE CONDITIONIBUS REQUISITIS AD SPECIES OPPOSITARUM PROPOSITIONUM ET REGULIS COGNOSCENDI IPSAS OPPOSITIONES SPECIALES

Caput XVIII: DE AEQUIPOLLENTIA PROPOSITIONUM

Caput XIX: DE CONVERSIONE PROPOSITIONUM

Conversio est «mutatio extremorum propositionis de subiecto in praedicatum et de praedicato in subiectum servata qualitate et veritate», id est quod maneat copula affirmativa aut negativa utrobique, et utraque sit vera. Ubi semper oportet diligenter attendere, quid sit vere subiectum et vere praedicatum in propositionibus, ut illa transmutentur, et non alia; ut si dicas: «Caput habet homo», ly caput non est subiectum, sed ly homo, quia reddit suppositum verbo, unde debet converti sic: «Ergo habens caput est homo». Et si dicas: «Ad equitandum requiritur equus» convertitur in hanc: «Requisitum ad equitandum est equus», quia ly requiritur est praedicatum.

Triplex est conversio, scilicet simplex seu mutua, per accidens seu non mutua, per contrapositionem, quae etiam mutua est, sed penes extrema finita et infinita. Conversio simplex dicitur illa, in qua transmutatur praedicatum in subiectum manente eadem quantitate, ut «Nullus homo est lapis», «ergo nullus lapis est homo»; «quidam homo est albus», «ergo quoddam album est homo». Conversio per accidens seu in partem est, quando transmutatur praedicatum in subiectum non manente eadem quantitate, ut «Omnis homo est animal», non potest converti: «Ergo omne animal est homo», sed in hanc: «Ergo aliquod animal est homo». Et nota, quod propositiones, quae convertuntur simpliciter, si sint universales, a fortiori possunt converti per accidens, quia particularis continetur sub universali. Conversio per contrapositionem est mutatio praedicati in subiectum variatis terminis penes finitum et infinitum, ut si dicas: «Omnis homo est animal», sequitur bene: «Ergo omne non-animal est non-homo»; «quidam homo non est albus», «ergo non-album non est non-homo». Quae conversio inventa est, ut suppleret conversionem mutuam in his, quae mutuo converti non possunt secundum se. Et proprie non est conversio terminorum, quia non manent iidem termini seu extrema, sed est conversio secundum sensum, mutatis terminis de finitis in infinitos.

Regulae conversionum sunt: Prima: Propositio universalis negativa convertitur simpliciter. Secunda: Propositio particularis affirmativa convertitur simpliciter. Tertia: Propositio universalis affirmativa convertitur per accidens. Potest etiam converti per accidens universalis negativa. Quarta: Universalis affirmativa et particularis negativa convertuntur per contrapositionem. Fundamento et probationes istarum conversionum tractabimus q. 7. art. 3.

Ad retinendum has regulas memoriter quatuor vocales, scilicet A E I O designatae sunt ad significandum istas quatuor propositiones. A significat universalem affirmativam, E significat universalem negativam, I significat particularem affirmativam, O significat particularem negativam. Et fit versus comprehendens omnes conversiones:

FECI simpliciter convertitur, EVA per acci,ASTO per contra, sic fit conversio tota.

Ubi ly Feci designat, quod universalis negativa et particularis affirmativa simpliciter convertuntur. Eva significat, quod universalis negativa potest converti etiam per accidens, universalis autem affirmativa semper per accidens. Asto significat, quod universalis affirmativa et particularis negativa per contrapositionem converti possunt. Unde pro litteris est versus:

Asserit A, negat E; sunt universaliter ambae.Asserit I, negat O; sunt particulariter ambae.

Caput XX: DE MODALIBUS

Caput XXI: DE QUANTITATE, QUALITATE, OPPOSITIONE ET AEQUIPOLLENTIA MODALIUM

Caput XXII: DE REDUCTIONE MODALIUM AD SUAS DE INESSE

Caput XXIII: DE HYPOTHETICIS PROPOSITIONIBUS

Caput XXIV: DE EXPONIBILIBUS

Liber III: DE TERTIA OPERATIONE INTELLECTUS

Liber IV: SEQUUNTUR QUAESTIONES DISPUTANDAE AD ILLUSTRANDUM DIFFICULTATES ALIQUAS HUIUS TEXTUS

Appendix I: AD SECUNDAM PARTEM SUMMULARUM

Appendix II: In fine omnium illustrationum

↑ Top of work