Cursus Philosophicus Thomisticus, Prima Pars Artis Logicae

John of St. Thomas

Cursus Philosophicus Thomisticus, Prima Pars Artis Logicae

John of St. Thomas (1589–1644)

First published 1930

Prima pars artis Logicae (formal logic) of the Cursus Philosophicus Thomisticus of John of St. Thomas (Joannes a Sancto Thoma), from the Reiser edition (Marietti, Turin, 1930), Reiser tomus I, pars prima.


Praefatio

Praeludium I: QUO PROPONITUR DIALECTICAE DISPUTATIONIS EXERCITIUM ET PRAXIS

Praeludium II: ARTIS LOGICAE DIVISIO, ORDO, NECESSITAS

Liber I: DE HIS, QUAE SPECTANT AD PRIMAM OPERATIONEM INTELLECTUS

Liber II: DE HIS, QUAE PERTINENT AD SECUNDAM OPERATIONEM INTELLECTUS

Caput I: DE ORATIONE IN COMMUNI ET EIUS DIVISIONE

Caput II: DE MODO SCIENDI

Caput III: DE DEFINITIONE

Caput IV: DE DIVISIONE

Caput V: DE ARGUMENTATIONE

De hac tertia specie modi sciendi agendum nobis est in tertio libro, ad quem directe spectat, cum pertineat ad tertiam operationem intellectus. Pro praesenti, ubi distinximus species modi sciendi, sufficit notare haec tria:

PRIMUM est definitionem argumentationis, quae est «oratio, in qua uno dato aliud sequitur», ut si dicam: Petrus est animal, ergo est corpus. Quare argumentatio debet componi et constare ex tribus, scilicet antecedente tamquam praemissa inferente, et consequente tamquam illato, et nota illationis, quae est coniunctio antecedentis et consequentis illationem seu sequelam denotans.

SECUNDUM est, quod species argumentationis sunt quatuor, scilicet syllogismus, enthymema, inductio et exemplum. Et possunt reduci ad duas, scilicet ad syllogismum et inductionem; nam enthymema est quidam syllogismus imperfectus seu truncatus et exemplum est quaedam pars inductionis. Dividitur autem in istas species argumentatio, in quantum manifestativa est veritatis, in quo eius consistit quidditas. Duae autem solum sunt viae manifestandi veritatem, scilicet vel discurrendo ex principiis per intellectum notis, vel ad sensibilia seu singularia deducendo, quia ibi est origo totius notitiae nostrae. Si fiat primo modo, est per syllogismum, qui constat ex tribus propositionibus, maiori, minori et consequente, vel ex duabus, si sit enthymema, scilicet antecedente et consequente, et ideo est imperfectus syllogismus, quia ponit unam propositionem pro antecedente, et syllogismus duas, cuius tota vis inferendi consistit in unione aliquorum in uno tertio, unde infert unionem eorum inter se. Si secundo modo, est inductio, quae non ex connexione cum uno tertio, sed ex pluribus singularibus sufficienter enumeratis infert universaliter sic fieri in omnibus. Et ad hoc reducitur exemplum, quod ex uno singulari infert non universale, sed aliud simile.

TERTIUM est, quod aliae divisiones argumentationis dantur praeter istas species. Sicut ex parte notae illationis alia argumentatio est rationalis, scilicet quae fit per particulam „ergo”, ut: Homo est animal, ergo est vivens; alia conditionalis, quae fit per particulam „si”, ut: Si sol lucet, dies est; alia causalis, quae fit per particulam „quia”, ut: Quia homo est rationalis, est risibilis. Et differt inter ista tria, quod ad veritatem conditionalis sufficit, quod sit bona consequentia, licet extrema sint falsa, ut haec est conditionalis vera: «Si homo volat, habet alas», et tamen extrema sunt falsa. Ad veritatem rationalis requiritur, quod antecedens et consequens sint vera. Ad veritatem inquam; nam ad bonitatem consequentiae etiam ex falso potest sequi verum, ut dicemus lib. 3. Ad veritatem causalis, quod extrema sint vera et antecedens sit causa consequentis; est enim verum, quod homo est animal et est risibilis, sed falsum, quod quia est animal, sit risibilis.

Ex parte autem qualitatis consequentia dividitur in bonam et malam. Bona consequentia est, in qua antecedens infert consequens taliter, quod non potest antecedens esse verum et consequens falsum. Mala consequentia est, in qua antecedens non infert consequens, licet videatur seu significetur inferri, ratione cuius significationis denominatur consequentia, sed mala, quia non infert, sed datur antecedens verum et consequens falsum.

De regulis consequentiarum ad discernendum bonas a malis dicemus lib. 3., ubi ex professo agendum est de defectibus consequentiae.

Caput VI: DE PROPOSITIONE SIVE ENUNTIATIONE

Caput VII: DE DIVISIONIBUS PROPOSITIONIS

Caput VIII: DE MATERIA PROPOSITIONUM

Caput IX: DE PROPRIETATIBUS PROPOSITIONIS ET QUO ORDINE TRACTANDÆ SUNT

Caput X: DE SUPPOSITIONE

Caput XI: DE DIVISIONIBUS SUPPOSITIONIS

Caput XII: REGULAE SUPPOSITIONIS

Caput XIII: DE RELATIVIS

Caput XIV: DE AMPLIATIONE, RESTRICTIONE, ALIENATIONE

Caput XV: DE APPELLATIONE

Caput XVI: DE OPPOSITIONE

Caput XVII: DE CONDITIONIBUS REQUISITIS AD SPECIES OPPOSITARUM PROPOSITIONUM ET REGULIS COGNOSCENDI IPSAS OPPOSITIONES SPECIALES

Caput XVIII: DE AEQUIPOLLENTIA PROPOSITIONUM

Caput XIX: DE CONVERSIONE PROPOSITIONUM

Caput XX: DE MODALIBUS

Caput XXI: DE QUANTITATE, QUALITATE, OPPOSITIONE ET AEQUIPOLLENTIA MODALIUM

Caput XXII: DE REDUCTIONE MODALIUM AD SUAS DE INESSE

Caput XXIII: DE HYPOTHETICIS PROPOSITIONIBUS

Caput XXIV: DE EXPONIBILIBUS

Liber III: DE TERTIA OPERATIONE INTELLECTUS

Liber IV: SEQUUNTUR QUAESTIONES DISPUTANDAE AD ILLUSTRANDUM DIFFICULTATES ALIQUAS HUIUS TEXTUS

Appendix I: AD SECUNDAM PARTEM SUMMULARUM

Appendix II: In fine omnium illustrationum

↑ Top of work