Commentaria in Primam Partem Summae Theologiae
Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)
First published 1507
Cajetan's Commentaria in Primam Partem Summae Theologiae offers an article-by-article exposition of Aquinas's Prima Pars. Its discussions of sacred doctrine, analogy, divine knowledge, and creation became important reference points in the later Thomist tradition. The present digital edition follows the Latin text of the Leonine edition, with English and Spanish translations.
Praefatio ad Oliverium Carrafam
In Prooemium Summae Theologiae
On Summa Theologiae, I, Prologus 1 (not yet in the library)
Quaestio I: De sacra doctrina, qualis sit, et ad quae se extendat
On Summa Theologiae, I, q. 1 (not yet in the library)
Quaestio II: De Deo, an Deus sit
On Summa Theologiae, I, q. 2 (not yet in the library)
Quaestio III: De Dei simplicitate
On Summa Theologiae, I, q. 3 (not yet in the library)
Articulus I: Utrum Deus sit corpus
On Summa Theologiae, I, q. 3, a. 1 (not yet in the library)
Articulus II: Utrum in Deo sit compositio formae et materiae
On Summa Theologiae, I, q. 3, a. 2 (not yet in the library)
In titulo, adverte quod, licet apud s. Thomae doctrinam esse corpus et esse compositum ex materia et forma, convertantur et idem sint; attamen, quia non sunt idem apud alios nec convertuntur (Averroes enim ponit1 corpus in caelo, et tamen non compositum ex materia et forma: Avicebron autem ponit2 compositum ex materia et forma in substantiis spiritualibus, et tamen non corpus), ideo, ut omnifariam completa sit doctrina, praesens movetur quaestio, an Deus sit compositus ex materia et forma. Et propterea omnes rationes in littera positae utuntur mediis abstrahentibus a corporeitate et quantitate, quatenus excludant etiam materiam spiritualem.
II. In corpore una conclusio, responsiva quaesito negative: Impossibile est in Deo esse materiam. – Probatur tripliciter. Primo. Deus est purus actus: ergo non habet materiam. Probatur sequela: quia materia est in potentia.
Secundo. Deus est primum bonum, et optimum: ergo bonum non per participationem, sed per essentiam. Ergo non est compositus ex materia et forma. – Antecedens ex praecedentibus3 patet. Prima consequentia probatur. Bonum per essentiam prius est bono per participationem: ergo, si Deus est primum, etc. Secunda vero. Compositum est bonum per suam formam: ergo per participationem, secundum scilicet quod materia participat formam: ergo si, etc.
Tertio. Deus est prima causa efficiens: ergo est primum et per se agens: ergo est primo et per se forma. Ergo non est compositus ex materia et forma. – Antecedens, cum prima consequentia, relinquitur pro constanti. Secunda vero probatur. Omne agens agit per suam formam: ergo unumquodque sic se habet ad esse agens, sicut ad esse formam, et e converso: ergo, si est primum et per se agens, est primo et per se forma, etc.
III. Circa primam consequentiam4, adverte quod aequivoce quodammodo sumitur ly primum in antecedente et consequente. Nam in antecedente sumitur ut notat ordinem prioritatis respectu ceterorum efficientium: in consequente vero sumitur ut significat secundum quod ipsum, ut in I Poster.5 distinguitur primo contra per se et de omni. Ita quod ex hoc quod Deus est inter causas efficientes prima, infertur, ergo Deus est per se primo, idest secundum quod ipsum, efficiens. Et tenet sequela: quoniam non contingenter, sed necessario, et secundum essentialem causalitatem super alia efficientia, convenit ei esse primam inter efficientes causas, ut de se patet. His enim constantibus, iam patet quod ei convenit esse agens non per aliud; et quod quibuscumque convenit, convenit per ipsum. Igitur est primo agens, iuxta doctrinam analyticam.
IV. Circa consequentiam assumptam in probatione secundae consequentiae6, illam scilicet, agens agit per suam formam etc., adverte quod, si forma est ratio agendi (ut in antecedente assumitur, et pluries ab Aristotele dicitur), necesse est quod unumquodque, sicut se habet ad formam, ita se habeat ad rationem agendi, et consequenter ad esse activum, a priori procedendo: et e converso, a posteriori procedendo, sicut aliquid se habet ad esse activum, ita se habeat oportet ad rationem agendi, et consequenter ad formam. Ac per hoc valet secunda consequentia, si aliquid est primo activum, est primo ratio agendi et forma, et sic non est compositum ex materia et forma. Hanc autem convertibilitatem insinuat littera, dum primo dicit quod secundum quod aliquid se habet ad formam, sic se habet ad hoc quod sit agens; et deinde, convertibilitatem subaudiendam volens, subdit: quod igitur est per se primo agens, est primo et per se forma.
V. Sed circa haec occurrit dubium. Quoniam hic processus videtur sophisticus: quoniam sub hoc communi, scilicet se habere ad formam, descenditur determinate ad hoc speciale, scilicet esse formam. Unumquodque enim ita se habere ad formam, ut ad esse agens, verissimum est: sed ex hoc non licet subsumere unumquodque ita se habere ad esse formam, sicut ad esse agens. Tum quia est sophisma consequentis. Tum quia hoc falsum est: quoniam ignis non ita se habet ad esse calorem, sicut se habet ad esse calefactivum; quia ignis est primo calefactivus, non tamen est primo calor (imo non est calor, sed habens illum per se primo); et tamen calor est forma illa quae est ratio calefaciendi. Igitur ex hoc quod aliquid est per se primo agens, nihil aliud inferri potest, nisi quod per se primo habet formam quae est ratio agendi: et non quod sit per se primo forma, ut in littera fit, etc.
VI. Ad hoc dicitur, quod oportet hic advertere duo: primo, quid importet ly per se primo; secundo, quod sermones interpretandi sunt semper secundum subiectam materiam. Ex his enim omnia erunt manifesta.
Per se primo tale, ut dicitur I Poster.7, significat quod sit tale non per aliud, et reliqua sint talia per ipsum. Sed cum dicitur non per aliud, excluduntur non solum extrinseca, sed etiam partes, ut dicitur VII Physic.8: ita quod illud quod est tale ratione partis, non est per se primo tale. Ac per hoc, illud cui convenit esse agens ratione partis, scilicet formae, non est per se primo agens: sed neque per accidens, sed per aliud, scilicet per partem. Et propterea nullum compositum ex materia et forma potest esse per se primo activum: quoniam omnia agunt non se totis, quia non ratione materiae (repugnat enim ei esse rationem agendi, cum de ratione eius sit potentia opposita actui qui est ratio agendi). Et hinc patet qualiter ex se habere ad esse agens, non solum licet inferre se habere ad formam, sed se habere ad esse formam, ut in littera factum est: et e converso fieri posset a priori: nec ullum est sophisma.
Ad instantiam autem de calore, dicitur quod si sermones ponderarentur secundum materiam subiectam, non fieret haec obiectio. Esse enim activum in communi, nullam imperfectionem includit; convenireque potest alicui rei subsistenti in natura per se primo propriissime, ut loquimur. Esse vero calefactivum, imperfectionem claudit: quoniam dicit esse activum sic, idest materialiter. Et impossibile est quod conveniat alicui primo, simpliciter et absolute loquendo: quia oportet quod conveniat composito ex materia et forma, cui non potest convenire agere nisi secundum partem. – Sed tamen huiusmodi materiales activitates, secundum proprias rationes sumptae, dicuntur convenire alicui primo, eo modo quo possibile est inveniri primo in talium convenientia, idest in genere materialium agentium, et non simpliciter. – Et propterea instantia non est contra propositum. Quoniam licet de igne et calore, et aliis materialibus rationibus activis, non appareat vis consequentiae, hoc est quia in eis non invenitur esse agens nec esse tale agens primo, sed esse tale agens primo in genere agentium materialium: ubi primitas non excludit partem. Et tamen constat partem excludi per primitatem simpliciter.
Stat igitur vis consequentiae, quod si Deus est per se primo agens, ergo est per se primo forma. Quia per se primo agens, est agens non per aliud, idest nec etiam per partem, sed se toto: ac per hoc oportet totum esse formam; et consequenter incompositum esse ex materia et forma.
VII. In responsione ad tertium, dubium nascitur ex Durando9 contra assignatam ibidem causam individuationis, scilicet recipi in materia, vel non posse recipi in ea. Individuum dicitur individuum per negationem divisionis qua superius dividitur in sua inferiora: et est individuum per negationem essendi in alio sicut in subiecto inferiori, et non per negationem essendi in alio sicut in subiecto informationis. Sed tam recipi in materia, quam non posse recipi in illa, spectant ad esse et non esse in alio sicut in subiecto informationis. Ergo nihil horum spectat ad individuationem: sed aequivocatio commissa est circa ly esse in alio et ly subiectum. Maior patet: alioquin hoc album non esset individuum, cum sit in alio sicut in subiecto informationis, scilicet in hac substantia. Minor vero est per se nota.
Et confirmatur. Materia non est primum subiectum praedicationis, idest infimum subiicibile: sed est primum subiectum informationis Ergo ex hoc quod est primum subiectum, non est individuans. – Consequentia nota. Antecedens probatur. Quia materiae, etsi conveniat ex se negatio essendi in alio ut in subiecto informationis, non tamen convenit ei negatio essendi in alio ut in subiecto inferiori: quoniam materia est quoddam universale, et praedicatur de hac et illa materia ut universale et superius de suis inferioribus, ut patet: alioquin materia non esset scibilis, cum scientia non sit nisi universalium. – Male igitur videtur littera assignasse rationem individui ex materia.
VIII. Ad hoc est breviter dicendum, concedendo quod alius est modus essendi in alio ut in subiecto inferiori, et alius ut in subiecto informationis: et similiter quod aliud est esse subiectum ibi et hic. Sed cum hoc stat quod naturam esse in alio ut superius in inferiori, non quocumque, sed singulari, et eam esse in alio per informationem, sunt idem, non formaliter, sed causaliter: ita quod ad quidditatem aliquam esse in alio per informationem, naturaliter sequitur ipsam esse in alio ut inferiori singulari; et ad quidditatem non posse esse in alio per informationem, sequitur ipsam non posse esse in singulari ut inferiori, sed ipsam esse per se singularem. Et hoc est quod in littera dicitur. Assignat enim esse vel non esse in alio per informationem, pro radice individuationis: et non pro formali constitutivo individui, ut obiectiones male interpretantur. Probare autem quod haec sit radix individuationis, praesentis excedit limites negotii: inferius10 potius, ubi de individuatione ex proposito agetur, tractabitur. Sat est hic, pro notitia litterae, scire quod, apud nos, iste modus essendi in alio per informationem, non est constitutivus formaliter, sed causaliter, individui.
IX. Unde ad obiectionem in oppositum dicitur, quod ex hoc quod hoc album est individuum, et in alio per informationem, nihil aliud habetur nisi quod esse11 in alio per informationem, non est formale constitutivum individui. Sed cum hoc stat quod, si albedinis natura non posset esse in alio per inchoationem, numquam album esset in hoc albo ut superius in inferiori. Et rursus, hoc album non esset hoc per positionem differentiae individualis supra naturam, sed per negationem omnis differentiae individualis: quoniam non esset divisibilis in plura individua, ut in littera dicitur de formis non receptibilibus in materia.
Ad confirmationem quoque, negatur consequentia. Quia ex hoc quod materia est primum subiectum informationis, sequitur quod sit prima radix individuationis, positive vel negative. – Negatur quoque antecedens. Quia materia est primum etiam subiicibile, idest infimum, non totale, ut individuum completum, sed partiale. – Et cum instatur contra, quia est universale quoddam: respondetur quod materia secundum se non est universale nec praedicabile, ut patet ex eo quod secundum se non est intelligibilis, et consequenter nec scibilis: sed materia in analogia ad formam universalem, intelligitur universalis, et fit praedicabile quoddam et scibile, etc. Et propterea in littera dicitur quod forma, quantum est de se, potest esse in pluribus, materia autem est primum subiectum: quia ergo omnis universalitas est a forma, materia secundum se universalis non est: et cum primum subiectum sit omnium praedicamentorum, ipsa est et infimum subiicibile (partiale tamen), et primum subiectum informationis; ac per hoc undique individuationis radix.
Sed de his in commentariis de Ente et Essentia12, et in quaestionibus duabus13, satis dictum est; et inferius14 amplius dicetur.
Articulus III: Utrum sit idem Deus quod sua essentia vel natura
On Summa Theologiae, I, q. 3, a. 3 (not yet in the library)
Articulus IV: Utrum in Deo sit idem essentia et esse
On Summa Theologiae, I, q. 3, a. 4 (not yet in the library)
Articulus V: Utrum Deus sit in genere aliquo
On Summa Theologiae, I, q. 3, a. 5 (not yet in the library)
Articulus VI: Utrum in Deo sint aliqua accidentia
On Summa Theologiae, I, q. 3, a. 6 (not yet in the library)
Articulus VII: Utrum Deus sit omnino simplex
On Summa Theologiae, I, q. 3, a. 7 (not yet in the library)
Articulus VIII: Utrum Deus in compositionem aliorum veniat
On Summa Theologiae, I, q. 3, a. 8 (not yet in the library)
Quaestio IV: De Dei perfectione
On Summa Theologiae, I, q. 4 (not yet in the library)
Quaestio V: De bono in communi
On Summa Theologiae, I, q. 5 (not yet in the library)
Quaestio VI: De bonitate Dei
On Summa Theologiae, I, q. 6 (not yet in the library)
Quaestio VII: De infinitate Dei
On Summa Theologiae, I, q. 7 (not yet in the library)
Quaestio VIII: De existentia Dei in rebus
On Summa Theologiae, I, q. 8 (not yet in the library)
Quaestio IX: De Dei immutabilitate
On Summa Theologiae, I, q. 9 (not yet in the library)
Quaestio X: De Dei aeternitate
On Summa Theologiae, I, q. 10 (not yet in the library)
Quaestio XI: De unitate Dei
On Summa Theologiae, I, q. 11 (not yet in the library)
Quaestio XII: Quomodo Deus a nobis cognoscatur
On Summa Theologiae, I, q. 12 (not yet in the library)
Quaestio XIII: De nominibus Dei
On Summa Theologiae, I, q. 13 (not yet in the library)
Quaestio XIV: De scientia Dei
On Summa Theologiae, I, q. 14 (not yet in the library)
Quaestio XV: De ideis
On Summa Theologiae, I, q. 15 (not yet in the library)
Quaestio XVI: De veritate
On Summa Theologiae, I, q. 16 (not yet in the library)
Quaestio XVII: De falsitate
On Summa Theologiae, I, q. 17 (not yet in the library)
Quaestio XVIII: De vita Dei
On Summa Theologiae, I, q. 18 (not yet in the library)
Quaestio XIX: De voluntate Dei
On Summa Theologiae, I, q. 19 (not yet in the library)
Quaestio XX: De amore Dei
On Summa Theologiae, I, q. 20 (not yet in the library)
Quaestio XXI: De iustitia et misericordia Dei
On Summa Theologiae, I, q. 21 (not yet in the library)
Quaestio XXII: De providentia Dei
On Summa Theologiae, I, q. 22 (not yet in the library)
Quaestio XXIII: De praedestinatione
On Summa Theologiae, I, q. 23 (not yet in the library)
Quaestio XXIV: De libro vitae
On Summa Theologiae, I, q. 24 (not yet in the library)
Quaestio XXV: De divina potentia
On Summa Theologiae, I, q. 25 (not yet in the library)
Quaestio XXVI: De divina beatitudine
On Summa Theologiae, I, q. 26 (not yet in the library)
Quaestio XXVII: De processione divinarum personarum
On Summa Theologiae, I, q. 27 (not yet in the library)
Quaestio XXVIII: De relationibus divinis
On Summa Theologiae, I, q. 28 (not yet in the library)
Quaestio XXIX: De personis divinis
On Summa Theologiae, I, q. 29 (not yet in the library)
Quaestio XXX: De pluralitate personarum in divinis
On Summa Theologiae, I, q. 30 (not yet in the library)
Quaestio XXXI: De his quae ad unitatem vel pluralitatem pertinent in divinis
On Summa Theologiae, I, q. 31 (not yet in the library)
Quaestio XXXII: De divinarum personarum cognitione
On Summa Theologiae, I, q. 32 (not yet in the library)
Quaestio XXXIII: De persona Patris
On Summa Theologiae, I, q. 33 (not yet in the library)
Quaestio XXXIV: De persona Filii
On Summa Theologiae, I, q. 34 (not yet in the library)
Quaestio XXXV: De imagine
On Summa Theologiae, I, q. 35 (not yet in the library)
Quaestio XXXVI: De persona Spiritus Sancti
On Summa Theologiae, I, q. 36 (not yet in the library)
Quaestio XXXVII: De nomine Spiritus Sancti quod est amor
On Summa Theologiae, I, q. 37 (not yet in the library)
Quaestio XXXVIII: De nomine Spiritus Sancti quod est donum
On Summa Theologiae, I, q. 38 (not yet in the library)
Quaestio XXXIX: De personis ad essentiam relatis
On Summa Theologiae, I, q. 39 (not yet in the library)
Quaestio XL: De personis in comparatione ad relationes sive proprietates
On Summa Theologiae, I, q. 40 (not yet in the library)
Quaestio XLI: De personis in comparatione ad actus notionales
On Summa Theologiae, I, q. 41 (not yet in the library)
Quaestio XLII: De aequalitate et similitudine divinarum personarum ad invicem
On Summa Theologiae, I, q. 42 (not yet in the library)
Quaestio XLIII: De missione divinarum personarum
On Summa Theologiae, I, q. 43 (not yet in the library)
Quaestio XLIV: De processione creaturarum a Deo, et de omnium entium prima causa
On Summa Theologiae, I, q. 44 (not yet in the library)
Quaestio XLV: De modo emanationis rerum a primo principio
On Summa Theologiae, I, q. 45 (not yet in the library)
Quaestio XLVI: De principio durationis rerum creatarum
On Summa Theologiae, I, q. 46 (not yet in the library)
Quaestio XLVII: De distinctione rerum in communi
On Summa Theologiae, I, q. 47 (not yet in the library)
Quaestio XLVIII: De distinctione rerum in speciali
On Summa Theologiae, I, q. 48 (not yet in the library)
Quaestio XLIX: De causa mali
On Summa Theologiae, I, q. 49 (not yet in the library)
Quaestio L: De substantia angelorum absolute
On Summa Theologiae, I, q. 50 (not yet in the library)
Quaestio LI: De comparatione angelorum ad corpora
On Summa Theologiae, I, q. 51 (not yet in the library)
Quaestio LII: De comparatione angelorum ad loca
On Summa Theologiae, I, q. 52 (not yet in the library)
Quaestio LIII: De motu locali angelorum
On Summa Theologiae, I, q. 53 (not yet in the library)
Quaestio LIV: De cognitione angelorum
On Summa Theologiae, I, q. 54 (not yet in the library)
Quaestio LV: De medio cognitionis angelicae
On Summa Theologiae, I, q. 55 (not yet in the library)
Quaestio LVI: De cognitione angelorum ex parte rerum immaterialium
On Summa Theologiae, I, q. 56 (not yet in the library)
Quaestio LVII: De angelorum cognitione respectu rerum materialium
On Summa Theologiae, I, q. 57 (not yet in the library)
Quaestio LVIII: De modo cognitionis angelicae
On Summa Theologiae, I, q. 58 (not yet in the library)
Quaestio LIX: De voluntate angelorum
On Summa Theologiae, I, q. 59 (not yet in the library)
Quaestio LX: De amore seu dilectione angelorum
On Summa Theologiae, I, q. 60 (not yet in the library)
Quaestio LXI: De productione angelorum in esse naturae
On Summa Theologiae, I, q. 61 (not yet in the library)
Quaestio LXII: De perfectione angelorum in esse gratiae et gloriae
On Summa Theologiae, I, q. 62 (not yet in the library)
Quaestio LXIII: De angelorum malitia quoad culpam
On Summa Theologiae, I, q. 63 (not yet in the library)
Quaestio LXIV: De poena daemonum
On Summa Theologiae, I, q. 64 (not yet in the library)
Quaestio LXV: De opere creationis creaturae corporalis
On Summa Theologiae, I, q. 65 (not yet in the library)
Quaestio LXVI: De ordine creationis ad distinctionem
On Summa Theologiae, I, q. 66 (not yet in the library)
Quaestio LXVII: De opere distinctionis secundum se
On Summa Theologiae, I, q. 67 (not yet in the library)
Quaestio LXVIII: De opere secundae diei
On Summa Theologiae, I, q. 68 (not yet in the library)
Quaestio LXIX: De opere tertiae diei
On Summa Theologiae, I, q. 69 (not yet in the library)
Quaestio LXX: De opere ornatus, quantum ad quartam diem
On Summa Theologiae, I, q. 70 (not yet in the library)
Quaestio LXXI: De opere quintae diei
On Summa Theologiae, I, q. 71 (not yet in the library)
Quaestio LXXII: De opere sextae diei
On Summa Theologiae, I, q. 72 (not yet in the library)
Quaestio LXXIII: De iis quae pertinent ad septimum diem
On Summa Theologiae, I, q. 73 (not yet in the library)
Quaestio LXXIV: De omnibus septem diebus in communi
On Summa Theologiae, I, q. 74 (not yet in the library)
Quaestio LXXV: De homine, qui ex spirituali et corporali substantia componitur. et primo, quantum ad essentiam animae
On Summa Theologiae, I, q. 75 (not yet in the library)
Quaestio LXXVI: De unione animae ad corpus
On Summa Theologiae, I, q. 76 (not yet in the library)
Quaestio LXXVII: De his quae pertinent ad potentias animae in generali
On Summa Theologiae, I, q. 77 (not yet in the library)
Quaestio LXXVIII: De potentiis animae in speciali
On Summa Theologiae, I, q. 78 (not yet in the library)
Quaestio LXXIX: De potentiis intellectivis
On Summa Theologiae, I, q. 79 (not yet in the library)
Quaestio LXXX: De potentiis appetitivis in communi
On Summa Theologiae, I, q. 80 (not yet in the library)
Quaestio LXXXI: De sensualitate
On Summa Theologiae, I, q. 81 (not yet in the library)
Quaestio LXXXII: De voluntate
On Summa Theologiae, I, q. 82 (not yet in the library)
Quaestio LXXXIII: De libero arbitrio
On Summa Theologiae, I, q. 83 (not yet in the library)
Quaestio LXXXIV: Quomodo anima coniuncta intelligat corporalia, quae sunt infra ipsam
On Summa Theologiae, I, q. 84 (not yet in the library)
Quaestio LXXXV: De modo et ordine intelligendi
On Summa Theologiae, I, q. 85 (not yet in the library)
Quaestio LXXXVI: Quid intellectus noster in rebus materialibus cognoscat
On Summa Theologiae, I, q. 86 (not yet in the library)
Quaestio LXXXVII: Quomodo anima intellectiva seipsam, et ea quae sunt in ipsa, cognoscat
On Summa Theologiae, I, q. 87 (not yet in the library)
Quaestio LXXXVIII: Quomodo anima humana cognoscat ea quae supra se sunt
On Summa Theologiae, I, q. 88 (not yet in the library)
Quaestio LXXXIX: De cognitione animae separatae
On Summa Theologiae, I, q. 89 (not yet in the library)
Quaestio XC: De prima hominis productione quantum ad animam
On Summa Theologiae, I, q. 90 (not yet in the library)
Quaestio XCI: De productione corporis primi hominis
On Summa Theologiae, I, q. 91 (not yet in the library)
Quaestio XCII: De productione mulieris
On Summa Theologiae, I, q. 92 (not yet in the library)
Quaestio XCIII: De fine sive termino productionis hominis
On Summa Theologiae, I, q. 93 (not yet in the library)
Quaestio XCIV: De statu et conditione primi hominis quantum ad intellectum
On Summa Theologiae, I, q. 94 (not yet in the library)
Quaestio XCV: De his quae attinent ad voluntatem primi hominis, gratia scilicet et iustitia
On Summa Theologiae, I, q. 95 (not yet in the library)
Quaestio XCVI: De dominio quod homini in statu innocentiae competebat
On Summa Theologiae, I, q. 96 (not yet in the library)
Quaestio XCVII: De his quae pertinent ad statum primi hominis quantum ad individui conservationem
On Summa Theologiae, I, q. 97 (not yet in the library)
Quaestio XCVIII: De pertinentibus ad conservationem speciei
On Summa Theologiae, I, q. 98 (not yet in the library)
Quaestio XCIX: De conditione prolis generandae quantum ad corpus
On Summa Theologiae, I, q. 99 (not yet in the library)
Quaestio C: De conditione prolis generandae quantum ad iustitiam
On Summa Theologiae, I, q. 100 (not yet in the library)
Quaestio CI: De conditione prolis generandae quantum ad scientiam
On Summa Theologiae, I, q. 101 (not yet in the library)
Quaestio CII: De loco hominis, qui est paradisus
On Summa Theologiae, I, q. 102 (not yet in the library)
Quaestio CIII: De gubernatione rerum in communi
On Summa Theologiae, I, q. 103 (not yet in the library)
Quaestio CIV: De effectibus divinae gubernationis in speciali
On Summa Theologiae, I, q. 104 (not yet in the library)
Quaestio CV: De mutatione creaturarum a Deo
On Summa Theologiae, I, q. 105 (not yet in the library)
Quaestio CVI: Quomodo una creatura moveat aliam
On Summa Theologiae, I, q. 106 (not yet in the library)
Quaestio CVII: De locutionibus angelorum
On Summa Theologiae, I, q. 107 (not yet in the library)
Quaestio CVIII: De ordinatione angelorum secundum hierarchias et ordines
On Summa Theologiae, I, q. 108 (not yet in the library)
Quaestio CIX: De ordinatione malorum angelorum
On Summa Theologiae, I, q. 109 (not yet in the library)
Quaestio CX: De praesidentia angelorum super creaturam corporalem
On Summa Theologiae, I, q. 110 (not yet in the library)
Quaestio CXI: De actione angelorum in homines
On Summa Theologiae, I, q. 111 (not yet in the library)
Quaestio CXII: De missione angelorum
On Summa Theologiae, I, q. 112 (not yet in the library)
Quaestio CXIII: De custodia bonorum angelorum
On Summa Theologiae, I, q. 113 (not yet in the library)
Quaestio CXIV: De daemonum impugnatione
On Summa Theologiae, I, q. 114 (not yet in the library)
Quaestio CXV: De actione corporalis creaturae
On Summa Theologiae, I, q. 115 (not yet in the library)
Quaestio CXVI: De fato
On Summa Theologiae, I, q. 116 (not yet in the library)
Quaestio CXVII: De his quae pertinent ad actionem hominis
On Summa Theologiae, I, q. 117 (not yet in the library)
Quaestio CXVIII: De traductione hominis ex homine quantum ad animam
On Summa Theologiae, I, q. 118 (not yet in the library)
Quaestio CXIX: De propagatione hominis quantum ad corpus
On Summa Theologiae, I, q. 119 (not yet in the library)